monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXVII. De Charivaldo debili. <<< >>> XXIX. De Chariberto rege, qui res ecclesiasticas pervasit.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXVIII. De fune abscisso.
1 De pulvere, aut cera loci illius, vel quidquid rapere quis potuit de sepulcro, quantae virtutes aut assidue fiant, aut factae sint, quis unquam poterit investigare aut scire? Unum tamen manifestum miraculum, quod a fidelibus comperi, putavi crimen ducere taceri.2 Unus fide plenus expetiit ut aliquid pignoris de Sancti basilica secretius deportaret; et multis conatus vicibus, nunquam potuit, dum publice non praesumpsit.3 Reverti autem cupiens, nocte ad funem illum de quo signum commovetur advenit; ex quo fune decisam cultro particulam, secum detulit.4 Regressusque ad domum, multis exinde infirmis sanitatem accommodavit, ita ut non dubium esset aegrotum evadere, qui pignus illud meruisset fideliter osculari.5 Ecce quid, Sancte, praestas fidelibus qui tua moenia expetunt pie.6 Per te salvantur, qui pignora votive detulerint, et subsequente tuo auxilio, liberantur.7 Sed haec omnia fides strenua operatur, dicente Domino: Fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII, 42).
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf1712.75 bnf2204.82 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291