monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXVI. De Aquilino amente. <<< >>> XXVIII. De fune abscisso.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXVII. De Charivaldo debili.
1 Sed et Charivaldus quidam per venationem similes incurrens insidias, latus unum, debilitata manu ac pede, perdiderat.2 Qui ad gloriosum templum famulorum manibus deportatus, ieiuniis et orationibus se subdens assiduis, per totum ferre annum.3 Quod cum fecisset, omnium membrorum sanitate recepta, gaudens remeavit ad propria.4 Et ideo monemus ut nullus sollicitetur ab ariolis, quia nihil unquam proderunt infirmis.5 Plus enim valet parumper de pulvere basilicae, quam illi [Al., mille] cum medicamentis insaniae.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf1712.75 bnf2204.82 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291