monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXV. De Charigisilo contracto. <<<     >>> XXVII. De Charivaldo debili.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXVI. De Aquilino amente.

1 Narrabo et illud, qualiter diabolicae artis insaniae ad eius basilicam denudentur.2 Quidam, Aquilinus nomine, dum venationem cum patre suo in silvis Franciae exerceret, pavorem pessimum, inimico insidiante, incurrit.3 Erat enim ei tremor cordis, et interea videbatur exsensus.4 Parentes vero eius intelligentes eum diaboli immissione turbari, ut mos rusticorum habet, a sortilegis et ariolis ligamenta ei et potiones deferebant.5 Sed cum nihil valerent ex more, illi sancti Martini auxilia prompti, dolore cogente, requirunt, dicentes: Potest hic insidiarum nudare malitiam, qui detexit umbram multam, ut audivimus, falso religionis nomine adoratam.6 Quem de regione commotum miserunt ad sanctam basilicam, ibique in oratione cum summa parcitate se continens, opem Sancti poscebat assidue.7 Cumque in hac fide diutius commoratus ibi fuisset, omni pavore dempto, sensum ut habuerat ante, recepit, oblitisque parentibus in eo loco usque hodie pro beneficio accepto deservit.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.75 bnf2204.82 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291