monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXII. De Leomere contracto. <<< >>> XXIV. De Alpino comite debili.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXIII. De Wiliachario soluto a catenis.
1 Dignum existimavi et illud non omittere in relatu, quid Wiliacharium presbyterum referentem audivi Tempore quo idem Wiliacharius per perfidiam Chramni Chlotarium regem iratum incurrerat, ad basilicam sancti Martini confugit, atque ibidem in catenis positus custodiebatur, sed virtute beati Praesulis comminutae catenae stare non potuerunt.2 Nescio autem qua imminente negligentia foris atrium comprehensus est.3 Quem oneratum ferro, vinctisque post tergum manibus, ducebant ad regem.4 At ille voce magna clamare coepit, et ut sibi beatus Martinus misereretur orare, nec eum sineret abire captivum, cuius devotus expetierat templum.5 Statimque in eius vocibus, orante beato Euphronio episcopo de muro civitatis contra basilicam, dissolutae sunt manus eius, et omnes baccae catenarum confractae ceciderunt.6 Perductus autem usque ad regem, ibi iterum in compedibus et catenis constrictus retinebatur.7 Sed invocato nomine saepe dicti patroni, ita omne ferrum super eum comminutum est ut putares illud fuisse quasi lutum figuli.8 Hoc tantum erat in spatiis, ut non solveretur a vinculo, quoadusque nomen illud sacratissimum invocasset; invocato autem, omnia solvebantur.9 Tunc rex altioris ingenii, videns virtutem sancti Martini ibidem operari, et ab onere vinculorum absolvit eum, et pristinae restituit libertati.10 Haec ab ipsius Wiliacharii presbyteri ore coram multis testibus fac um esse cognovi.11 Utinam se mihi in tali virtute dignaretur manifestare beatus Confessor, ut sic absolveret meorum ligamina peccaminum, sicut super eum contrivit vasta pondera catenarum.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf1712.74 bnf2204.81 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291