monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXI. De alio appenso. <<<     >>> XXIII. De Wiliachario soluto a catenis.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXII. De Leomere contracto.

1 Quid etiam in Condatensi dioecesi actum sit, non praeteribo.2 Locus autem ille crebris virtutibus illustratur.3 Ab hoc enim vir beatus, sarcina carnis abiecta, migravit ad Dominum.4 Leomeris ergo quidam nomine, servus cuiusdam hominis Andecavini a sanguine percussus, contracta manu, ligataque lingua rigebat; multoque tempore in hac debilitate detentus, neque sibi, neque domino aliquid operis exercebat.5 Hic fide commonitus, cum ad beati basilicam vigilasset, directa manu, deliberataque ab omni impedimento lingua, beati Martini miraculum populis testabatur, dicens: Ecce quid in hac nocte sanctus Dei operatus est, me teste, probate.6 Reversus autem ad dominum suum narravit ei omnia quae acta fuerant.7 Sed ille minime virtutem gloriosi Pontificis credens, ad solitum eum adaptat servitium.8 Qui cum operari coepisset, rursum in debilitatem redigitur.9 Intelligens autem dominus eius Dei hoc esse mysterium, transmisit eum iterum ad locum sanctum, ad quem prius abierat, in quo ille cum maxima devotione pernoctans, dato die, sanitati quam prius meruerat instauratur.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.74 bnf2204.81 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291