monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XX. De Ammonio praecipitato. <<<     >>> XXII. De Leomere contracto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXI. De alio appenso.

1 Non credo haberi superfluum, si inseratur lectioni qualiter invocatio nominis eius vitam praestiterit morituro.2 Quodam loco unus propter furti scelera comprehensus, atque gravibus verberibus actus, ductus est ad patibulum, ut condemnaretur suspendio.3 Cumque in hunc exitum, morte iam appropinquante, venisset, orandi spatium petiit.4 Tunc sicut erat ligatis post tergum manibus, iactavit se pronus in terram, et coepit cum lacrymis iuvocare nomen beati Martini, ut etsi in hac necessitate ei non succurreret, vel a culpis eum in posterum excusaret.5 Cumque completa oratione suspensus fuisset, recesserunt milites [Gat. ministri] a loco illo: ipse autem ore semiaperto parumper labia movens, sancti Martini semper nitebatur auxilium implorare.6 Discedentibus tamen illis, statim solutae sunt manus et pedes eius.7 Et sic per biduum pendente eo, revelatum est cuidam religiosae ut eum tolleret.8 Quae veniens invenit eum adhuc viventem.9 Tunc adiutorio beati Martini de patibulo depositum, incolumem adduxit ad ecclesiam: ibique eum videntes stupescebant, et admirabantur, dicentes: Quomodo vivit? Et interrogabant eum qualiter liberatus esset.10 Ille autem dicebat: Beatus Martinus me de praesenti morte liberavit, et hucusque perduxit.11 Vere hanc ego virtutem in hoc homine ostensam, iuxta sensus mei intelligentiam, non inferiorem censeo, quam mortuum suscitatum: quem sic beatus Confessor, confracto, ut ita dicam, mortis hiatu, et eius ab ore retractum vitae restituit.12 Qui usque hodie ad testimonium virtutis beati viri vivus habetur in saeculo.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.72 bnf2204.80 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik