monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XIX. De Bella caeca. <<< >>> XXI. De alio appenso.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XX. De Ammonio praecipitato.
1 Et quia bis aut tertio de sola gloriosi nominis invocatione, et virtutes factas, et pericula sedata narravimus, qualiter cuidam pereunti in ipso mortis praecipitio beatus Pontifex invocatus sustentaculum praebuisset, evolvam.2 Ammonius quidam agens sanctae basilicae, dum de coena madefactus vino veniret, de rupe excelsa, quae viae coniungitur, inimico impingente, praecipitatur.3 Erat autem profundum loci illius fere ducentorum pedum.4 Cumque per profunditatem praecipitii illius rotaretur, et deorsum sine alarum remigio volitaret, sancti Martini auxilium per singula descensionis suae momenta clamabat.5 Tunc quasi manibus aliorum de iumento suo excussus, super arbores, quae valli inerant, deiicitur.6 Et sic paulatim per singulos ramos descendens, sine mortis periculo ad terram usque pervenit.7 Tamen ut opus insidiatoris non usquequaque videretur cassatum, quod fuerat inchoatum, unum pedem eius leviter laedit.8 Sed veniens ad gloriosi domni Martini templum, orationi incumbens, omnem vim doloris amisit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf1712.72 bnf2204.80 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291