monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XVI. De Placido procuratore. <<<     >>> XVIII. De Siroialense oratorio.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XVII. De his quae Ambianis gesta sunt.

1 In porta Ambianensi, in qua quondam vir beatus pauperem algentem chlamyde decisa contexit, oratorium a fidelibus est aedificatum, in quo nunc puellae religiosae deserviunt ob honorem sancti Antistitis, parumper habentes facultatis, nisi quod eas devotorum alit saepe devotio.2 Erant tamen eis quodam tempore pauca apium alvearia, quae eis fuerant data, quae cum quidam invidus conspexisset, ait intra se: Utinam aliquid de his vasis possem auferre.3 Secuta autem nocte instigatus a daemone, ablatis tribus vasis, navim onerat, ut scilicet transito amne sibi facilius quae abstulerat vindicaret.4 Sed, credo, ei impedimentum fuisse hoc furtum, sicut postea manifeste probatum est.5 Igitur cum sole oriente ad portum fluminis causa transmeandi homines properarent, navim ad littus aspiciunt, apesque ex alveariis catervatim emergere, hominemque seorsum iacere prostratum.6 Sed putantes eum a somno occupatum, sicut didicerant iam a puellis furtum factum, quantocius properant ad alligandum eum, sed accedentes mortuum reperiunt.7 Statimque puellis notum faciunt factum, et quod furto raptum [Al., furatum] fuerat cellulae restituunt, admirantes tam velociter in homine divinae ultionis accessisse sententiam.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.72 bnf2204.79 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik