monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XV. De oleo cicendilis super pictura Beati. <<<     >>> XVII. De his quae Ambianis gesta sunt.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XVI. De Placido procuratore.

1 Similiter in praedicta urbe dum Placidus procurator, desperatus a medicis, ad aliud puellarum oratorium sibi vicinum confugeret, et in atrio recubaret, venit noctu ad abbatissam beatus Martinus per somnium, quam requirens quid faceret, ait, se requiescere.2 Dicit Sanctus ad illam: In Gallias habui iam redire, sed propter istum, qui foris iacet in atrio, me remoratum profiteor.3 Tunc surgens abbatissa, et referens visionem, fidem fecit homini quia de periculo liberaretur, quod certe meruit obtinere.4 Sed ut [Forsan, et] praedictus presbyter asserit, multum desiderabilius in locis Italicis Martini gloriam venerari quam, si licet dici, quo propria membra recubant tumulata: in tantum ut frequentia miracula nec sparsa colligantur in verbis, nec tam infinita recondantur in paginis.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.71 bnf2204.79 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik