monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31. > 23 > 46a > 24 > 86 > 35 > 83 > 29 > 13
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XII. De Ultrogotha Regina. <<<     >>> XIV. De castello Italiae, Tertio nomine.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XIII. De eo qui a pustula in extremis positus laborabat.

1 Sed nec praetereundum est, quod venerabilem conservum meum Fortunatum presbyterum retulisse commemoro.2 Quidam in Italia, dum veneno pustulae pervasus in discrimine sic ageretur, ut vivere desperaret, aliquos interrogat ad templum beati Martini quis fuerit.3 Tunc quidam ex astantibus asserit se fuisse.4 Requirit aegrotus quid inde pro benedictione detulerit.5 Qui negat se aliquid praesumpsisse.6 Quem iterum interrogat qua tunc veste indutus sit, cum ad templum Sancti occurrerit.7 Respondit, quod ea qua super se ipso tempore utebatur.8 Tunc abscissam fideliter indumenti particulam imposuit super pustulam.9 Mox ut aegri membra tetigit, vulnus pustulae veneni vim perdidit: quae tali medicamine et virtutem Sancti protulit, et infirmum refert incolumem.10 Hanc apud Italos asserens specialem vigere medelam, ut si quis pustulae percutiatur vulnere, ad propinquum quod fuerit beati Martini oratorium habeatur [Al., abeatur] perfugium, et aut ex velo ianuae, aut palliolis, quae pendent de parietibus, quidquid primum raptum fuerit, si aegro superpositum adhaeserit, fit salubre.11 Haec medela genitorem suum carnalem ab interitu pustulae, ut ipse patris sui testis asserit, liberavit.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.71 bnf2204.79 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291