monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XI. De rege Galliciae populoque conversis, sive, De Suevis. <<<     >>> XIII. De eo qui a pustula in extremis positus laborabat.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XII. De Ultrogotha Regina.

1 Nam et Ultrogotha regina, auditis miraculis quae ad locum fiunt quo sancta membra quiescunt, tanquam si sapientiam Salomonis veniret audire, expetiit ea corde devoto prospicere.2 Abstinens ergo se a cibis et somno, praecurrentibus etiam largissimis eleemosynis, pervenit ad locum sanctum, ingressaque basilicam, timens et tremens, nequaquam audebat beatum adire sepulcrum, indignam se esse proclamans, nec ibidem posse, obsistentibus culpis accedere.3 Tamen deducta in vigiliis et orationibus ac profluis lacrymis una nocte, mane oblatis muneribus multis, in honorem beati Confessoris missas expetiit revocari.4 Quae dum celebrarentur, subito tres caeci, qui ad pedes beati Antistitis longo tempore privati lumine residebant, fulgore nimio circumdati, lumen, quod olim perdiderant, receperunt.5 Quo facto, clamor in coelum attollitur magnificantium Deum.6 Ad istud miraculum currit regina, concurrit et populus, mirantur omnes fidem mulieris, mirantur gloriam Confessoris: sed super omnia collaudatur Deus noster, qui tantam virtutem praestat sanctis suis, ut per eos talia operari dignetur, tale inter reliqua luminaria huic mundo beatum Martinum immensum sidus attribuens, per quem eius tenebrae refulgerent [Al. refulgeant]: qui vere sicut oliva fructifera, per singulos dies fructus exhibet Domino de conversionibus miserorum.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.70 bnf2204.78 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik