monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, X. De eo, qui Sancti reliquias Camaracum detulit. <<<     >>> XII. De Ultrogotha Regina.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XI. De rege Galliciae populoque conversis, sive, De Suevis.

1 Deficit lingua sterilis tantas cupiens enarrare virtutes.2 Charrarici cuiusdam regis Galliciensis filius graviter aegrotabat, qui tale taedium incurrerat, ut solo spiritu palpitaret.3 Pater autem eius foetidae se illi Arianae sectae una cum incolis loci illius subdiderat.4 Sed et regio illa plus solito quam aliae provinciae lepra sordebat.5 Cumque rex videret urgeri filium in extremis, dicit suis: Martinus ille, quem in Galliis dicunt multis virtutibus effulgere, cuius, quaeso, religionis vir fuerit, enarrate? Cui aiunt: Catholicae fidei populum pastorali cura in corpore positus gubernavit, asserens Filium cum Patre et Spiritu sancto aequali substantia vel omnipotentia venerari debere: sed et nunc coeli sede locatus, assiduis beneficiis non cessat plebi propriae providere.6 Qui ait: Si haec vera sunt quae profertis, discurrant usque ad eius templum fideles amici mei, multa munera deportantes; et si obtineant mei infantuli medicinam, inquisita fide catholica, quae ille credidit credam.7 Pensato ergo auro argentoque ad filii sui pondus, transmisit ad venerabilem locum sepulcri.8 Quo perlati, oblatis muneribus exorant ad Beati tumulum pro aegroto.9 Sed insidente adhuc in patris eius pectore secta, non continuo integram recipere meruit medicinam.10 Reversi autem nuntii narraverunt regi se multas virtutes ad Beati tumulum vidisse, dicentes: Cur non sanatus fuerit filius tuus, ignoramus.11 At ille intelligens, non ante sanari posse filium suum, nisi aequalem cum Patre crederet Christum, in honorem beati Martini fabricavit ecclesiam; miroque opere ea expedita, proclamat: Si suscipere mereor viri iusti reliquias, quodcunque sacerdotes praedicaverint, credam.12 Et sic iterum suos dirigit maiore cum munere: qui venientes ad beatum locum, reliquias postulabant.13 Cumque eis offerrentur ex consuetudine, dixerunt: Non ita faciemus, sed nobis quaesumus licentia tribuatur ponendi, quae exinde iterum assumamus.14 Tunc partem pallii serici pensatam super beatum sepulcrum posuerunt, dicentes: Si invenimus gratiam coram expetito patrono, quae posuimus plus insequenti pensabunt, eruntque nobis in benedictionem posita, quaesita per fidem.15 Vigilata ergo una nocte, facto mane, quae posuerant pensitabant.16 In quibus tanta beati viri infusa est gratia, ut tandiu elevarent in sublime aeream libram, quantum habere poterat quo ascenderet momentana.17 Cumque elevatae fuissent reliquiae cum magno triumpho, audierunt voces psallentium qui erant in civitate detrusi in carcerem, et admirantes suavitatem sonorum, interrogant custodes quid hoc esset? Qui dixerunt: Reliquiae domni Martini in Galliciam transmittuntur, et ideo sic psallitur.18 Tunc illi flentes invocabant sanctum Martinum, ut eos sua visitatione de ergastulo carceris liberaret.19 Exterritisque custodibus, et in fugam versis, disruptis obicibus retinaculorum, liber populus surgit a vinculo, et sic usque ad sancta pignora, plebe inspectante, venerunt, osculantes flendo beatas reliquias, simulque et gratias beato Martino pro sui absolutione reddentes, quod eos dignatus fuerit sua pietate salvare.20 Tunc obtentis per sacerdotem a iudice culpis, incolumes dimissi sunt.21 Quod videntes gestatores reliquiarum, gavisi sunt valde, dicentes: Nunc cognovimus quod dignatur beatus Antistes nobis peccatoribus propitium se praebere.22 Et sic gratias agentes, navigio prospero, prosequente patroni praesidio, undis lenibus, temperatis flatibus, velo pendulo, mari tranquillo, velociter ad portum Galliciae pervenerunt.23 Tunc commonitus a Deo quidam, nomine Martinus, de regione longinqua, qui ibidem nunc sacerdos habetur, advenit.24 Sed nec hoc credo sine divina fuisse providentia, quod eo die se commoveret de patria quo beatae reliquiae de loco levatae sunt, et sic simul cum ipsis pignoribus Galliciae portum ingressus sit.25 Quae pignora cum summa veneratione suscipientes, fidem miraculis firmant.26 Nam filius regis, dimissa omni aegritudine, sanus properat ad occursum.27 Beatus autem Martinus sacerdotalis gratiae accepit principatum, Rex unitatem Patris et Filii, et Spiritus sancti confessus, cum omni domo sua chrismatus est.28 Squalor leprae a populo pellitur, et omnes infirmi salvantur, nec unquam ibi postea usque nunc super aliquem leprae morbus apparuit.29 Talemque gratiam ibi in adventu pignorum beati patroni Dominus tribuit, ut virtutes, quae ibidem illa die factae sunt, enarrare perlongum sit.30 Nam tantum in Christi amore nunc populus ille promptus est, ut omnes martyrium libentissime susciperent, si tempus persecutionis adesset.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.69 bnf2204.77 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, X. De eo, qui Sancti reliquias Camaracum detulit. <<<     >>> XII. De Ultrogotha Regina.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik