monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, VIII. De Chainemunda muliere caeca. <<<     >>> X. De eo, qui Sancti reliquias Camaracum detulit.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT IX. De beato Baudino episcopo.

1 Quam praesens invocatio nominis eius mare procellosum compescuerit, non omittam.2 Cum beatus Baudinus episcopus Turonicae civitatis in villam navigio subvehente transiret, subito adveniente cum violentia venti nimbo teterrimo, mare placidum commovetur impulsu flaminis, navisque undarum mole turbatur.3 Tollitur caput primum in fluctus, secundum declinatur inter undarum hiatus.4 Hi in scena montis aquosi dependent, hi apertis undis in ima debiscunt: sed nec antenna residet, quae beatae crucis signaculum praeferebat.5 Tunc resolutis timore membris, et omnibus sine spe vitae iam mori paratis, prosternitur senior in oratione cum lacrymis, et geminas tendens palmas ad astra, beati Martini auxilium precabatur, et ut sibi dignaretur adesse velociter proclamat.6 Unus autem ex perfidis dixit: Martinus ille, quem invocas, iam te dereliquit, nec tibi in hac necessitate succurrit [Al., succurret].7 Vere credo hanc vocem ab insidiatore fuisse prolatam, ut beatum sacerdotem ab oratione turbaret.8 Sed ille hoc iaculum fidei lorica repellens, magis ac magis sancti viri praesidium flagitabat, simulque cohortabatur, ut omnes orarent.9 Cumque haec agerentur, subito supervenit odor suavissimus quasi balsamum in navi, et tanquam si cum thuribulo aliquis circuiret, odor thimiamatis effragravit.10 Quo odore advenientes cessit violentia saeva ventorum, elisisque aquarum astantium molibus, redditur mare tranquillum.11 Mirantur omnes morti iam dediti fluctuum pacem, et protinus data serenitate redduntur in littore.12 Quod nullus ambigat, beati viri adventu hanc tempestatem fuisse sedatam.13 Tunc omnes in commune Domino gratias referunt, quod eos per invocationem Antistitis sui dignatus sit de hoc periculo liberare.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.69 bnf2204.77 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291