monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, VII. De Theodemundo muto. <<<     >>> IX. De beato Baudino episcopo.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT VIII. De Chainemunda muliere caeca.

1 Mulier quaedam, nomine Chainemunda, oculorum luce privata, nesciens visu tenere viam, nisi alio ducente, devota valde et fide plena, venit ad venerabile templum beati Martini antistitis.2 Erat autem non solum, ut diximus, caeca, sed etiam toto corpore ulceribus [Al., vulneribus] plena.3 Obsederat enim omnia membra eius putredo cum pustulis, et erat miserabili facie, et horribilis ad videndum, ut tamquam leprosa putaretur a populo.4 Cumque palpando diebus singulis ad aedem gloriosi Praesulis cursitaret, post tres fere annos, stante ea ante sepulcrum, aperti sunt oculi eius, ita ut cuncta clare prospiceret.5 Amotoque omni languore membrorum, atque siccato humore qui fluebat a corpore, nova cute superveniente, taliter est pristinae reddita sanitati, ut nec indicium quidem infirmitatis in eius corpore resedisset.6 Quae multos in posterum vivens annos, gratias omnipotenti Deo referebat assidue, quod eam per beatum Confessorem suum sic instaurasset incolumem.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.69 bnf2204.77 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291