monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, V. Qualiter beato Ambrosio idem transitus est ostensus. <<<     >>> VII. De Theodemundo muto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT VI. De translatione beati corporis sancti Martini.

1 Operae pretium est enim etiam illud inserere lectioni, qualiter sanctum eius corpusculum in locum ubi nunc adoratur fuerit, angelo annuente, translatum.2 Anno sexagesimo quarto post transitum gloriosi domni Martini, beatus Perpetuus Turonicae sedis cathedram sortitus est dignitatis.3 Adeptusque hunc apicem, cum magno devotorum consensu, fundamenta templi, ampliora quam fuerant, super beata membra locare disposuit; quod sagaci insistens studio, mirifice mancipavit effectui.4 De qua fabrica multum quod loqueremur erat; sed quia praesens est, conticere exinde melius putavimus.5 Adveniente ergo optato tempore Sacerdoti ut templum dedicaretur, et sanctum corpusculum a loco ubi sepultum fuerat transferretur, convocavit beatus Perpetuus ad diem festum vicinos pontifices, sed et abbatum ac diversorum clericorum non minimam multitudinem.6 Et quia hoc in Kalendis Iulii agere volebat, vigilata una nocte, facto mane, accepto sarculo, terram quae super sanctum erat tumulum coeperunt effodere.7 Quo detecto, manus, ut eum commoverent, iniiciunt, ibique multitudo tota laborans, nihil prorsus per totam diem profecit.8 Vigilata denique alia nocte, mane tentantes, nihil omnino agere potuerunt.9 Tunc conturbati atque exterriti, quid facerent nesciebant. Dicit eis unus ex clericis: Sciatis [Al., scitis] quia post hoc triduum natalis episcopatus eius esse consueverat: et forsitan in hac die se transferri debere vos admonet.10 Tunc ieiuniis, ac orationibus, et iugi psallentio [Ed., silentio] die noctuque insistentes, triduum illud continuatim duxerunt.11 Quarta autem die accedentes, ponentesque manus, non valebant penitus movere sepulcrum.12 Pavore autem omnes exterriti, iam in hoc stantes, ut terra vasculum quod detexerant operirent, apparuit eis veneranda canitie senex, ad instar nivis candorem efferens, dicens se esse abbatem, et ait eis: Usquequo conturbamini, et tardatis? Non videtis domnum Martinum stantem vos iuvare paratum, si manus apponitis? Tunc iactans pallium, quo utebatur, posuit manum ad sarcophagum cum reliquis sacerdotibus, crucibus paratis, ac cereis, impositaque antiphona, dederunt cuncti voces psallentium in excelso.13 Tum ad senis conatum protinus sarcophagum cum summa levitate commotum, in loco, ubi nunc adoratur, Domino annuente, perducitur. Quo ad voluntatem [Al., votum] sacerdotis composito, dictis etiam missis, ut ventum est ad convivium, requirentes sollicite senem, nequaquam reperiunt.14 Sed nec homo quidem exstitit, qui eum de basilica exire vidisset.15 Credo aliquam fuisse virtutem angelicam, quae et beatum virum se vidisse pronuntiavit, et deinceps nulli comparuit.16 In quo loco ex illa die multae virtutes factae sunt, quae per negligentiam non sunt scriptae.17 Nos vero quantum tempore nostro aut fieri vidimus, aut factum certe cognovimus, silere nequivimus.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.152 bmv518.309 bnf1712.68 bnf2204.75 bnf5321.81 bnf5325.132 bnf13759.128 bnf18312.260 hab82.294 mdl105.154 ubk426.286

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik