monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, IV. Qualiter sancto Severino episcopo psallentium de eius transitu revelatum est. <<< >>> VI. De translatione beati corporis sancti Martini.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT V. Qualiter beato Ambrosio idem transitus est ostensus.
1 Eo namque tempore beatus Ambrosius, cuius hodie flores eloquii per totam Ecclesiam redolent, Mediolanensi civitati praeerat episcopus.2 Cui celebrandi festa Dominicae diei ista erat consuetudo, ut veniens lector cum libro suo non antea legere praesumeret quam Sanctus nutu iussisset.3 Factum est autem ut illa die Dominica, prophetica lectione recitata, iam lectore ante altare stante, qui lectionem beati Pauli proferret, beatissimus antistes Ambrosius super sanctum altare obdormiret.4 Quod videntes multi, cum nullus eum penitus excitare praesumeret, transactis fere duarum aut trium horarum spatiis, excitaverunt eum, dicentes: Iam hora praeterit.5 Iubeat domnus lectori lectionem legere; exspectat enim populus valde iam lassus.6 Respondens autem beatus Ambrosius: Nolite, inquit, turbari.7 Multum enim mihi valet sic obdormisse, cui tale miraculum Dominus ostendere dignatus est.8 Nam noveritis fratrem meum Martinum sacerdotem egressum fuisse de corpore, me autem eius funeri obsequium praebuisse, peractoque ex more servitio, capitellum tantum, vobis excitantibus, non explevi.9 Tunc illi stupefacti, pariterque admirantes, diem et tempus notant, sollicite requirentes.10 Qui ipsam diem tempusque transitus Sancti repererunt, quod beatus Confessor dixerat se eius exsequiis deservisse.11 O beatum virum, in cuius transitu sanctorum canit numerus, angelorum exsultat chorus, omniumque coelestium virtutum occurrit exercitus: diabolus praesumptione confunditur, Ecclesia virtute roboratur, sacerdotes revelatione glorificantur; quem Michael assumpsit cum angelis, Maria suscepit cum virginum choris, paradisus retinet laetum cum sanctis! Sed quid nos in laudem eius tentamus, quod non sufficimus adimplere? Ipse est enim laus illius, cuius laus ab eius ore nunquam recessit.12 Nam nos utinam vel simplicem possimus historiam explicare.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.151 bmv518.306 bnf1712.67 bnf2204.75 bnf5321.80 bnf5325.130 bnf13759.127 bnf18312.259 hab82.292 mdl105.153 ubk426.283
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik