monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, II. Quod eamdem vitam beatus Paulinus versu composuit. <<< >>> IV. Qualiter sancto Severino episcopo psallentium de eius transitu revelatum est.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT III. De ordinatione et transitu beati Martini.
1 Lucidus, et toto orbe renitens gloriosus domnus Martinus, decedente iam mundo, sol novus exoriens, sicut anterior narrat Historia, apud Sabariam Pannoniae ortus, ad salvationem Galliarum, opitulante Deo, dirigitur.2 Quas virtutibus ac signis illustrans, in urbe Turonica episcopatus honorem invitus, populo cogente, suscepit: in quo gloriosam, et pene inimitabilem agens vitam, per quinquennia quinque bis insuper geminis mensibus cum decem diebus, octogesimo primo aetatis suae anno, Caesario et Attico consulibus, nocte media quievit in pace.3 Gloriosum ergo, et toti mundo laudabilem eius transitum in die Dominica fuisse manifestissimum est, idque in sequenti certis testimoniis comprobabimus.4 Quod non parvi meriti fuisse censetur, ut illa die eum Dominus in paradiso susciperet, qua idem Dominus et Redemptor, victor ab inferis surrexisset; et, ut qui Dominica solemnia semper celebraverat impollute, post mundi pressuras Dominica die locaretur in requie.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.66 bnf2204.74
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik