monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV. > 20. > XLVIII [Al. XLII]. > VI. > 12. > 6. > 2
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, PRIMUM. Quod Severus Vitam sancti Martini conscripsit. <<< >>> III. De ordinatione et transitu beati Martini.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT II. Quod eamdem vitam beatus Paulinus versu composuit.
1 Paulinus quoque beatus, Nolanae urbis episcopus, post scriptos versus [Al., versu] de virtutibus eius, quas Severus prosa complexus est, quinque libros, illa comprehendit miracula quae post eius gesta sunt transitum, id est, in sexto operis sui libro.2 Ait enim: Cum energumeni per cancellos basilicae veherentur volatu aereo, et saepe in puteum qui in ipsa habetur basilica, impulsu daemonis iactarentur abstracti, exinde illaesi, populis spectantibus, sunt resumpti.3 Idque in eodem puteo, et nostris temporibus vidimus gestum.4 Alius quoque daemon acquisitum vasculum praecipitem duxit ad amnem, quasi praedam, quam ceperat, demersurus [Ed., dimissurus].5 Sed non defuit perituro beati Confessoris auxilium.6 Nam ingressus in flumen, et ulteriorem ripam petens, nihil nocumenti accepit, sed siccis est etiam vestimentis egressus: cumque ad cellulam Maioris monasterii pervenisset, mundatus apparuit.7 Hunc etiam testatur multas voces emittere solitum, ac lingua gentium incognitarum saepissime loqui, venturaque fateri, et crimina confiteri.8 Sed, ut diximus, postquam limen Sancti attigit, sanus abscessit.9 Egidius quoque cum obsideretur ab hostibus, et excluso a se solatio, turbatus impugnaretur, per invocationem beati Viri, fugatis hostibus liberatus est.10 Idque daemoniacus in medio basilicae, ipsa hora qua gestum fuerat, est professus sancti Martini obtentu hoc fuisse concessum.11 Puella quaedam paralysis humore gravata, et, quod peius est, errore cultus fanatici involuta, Beati sepulcrum expetiit, vigiliisque celebratis, sanitati est reddita.12 Rursum autem ad idololatriae vomitum revocata, languorem, quo obtentu beati Pontificis caruerat, iterato incurrit.13 Chunus quidam rabidus, instinctu daemonis actus, coronam sepulcri quae Sancti meritum declarabat, violenter arripuit.14 Mox lumine privatus, praedam, cogente dolore, restituit, lumenque quod perdiderat recepit.15 Quidam vero a tentatore commotus, prolato gladio, cum quemdam ferire conaretur in atrio Confessoris, protinus ira in se retorta, veloci iudicio Dei prosequente, ipso se mucrone perfodit.16 Denique cum populus ad Beati templi ornatum columnas deferre cuperet gaudens, quidam vir, qui operi huic invidus et contrarius fuit, in alveum exclusum multa minabatur, pro eo quod solatium aliquod ad plaustra petentibus non praeberet.17 Cumque superbus equum feriret, in parvo fluviolo praecipitatus, in sinu aquarum gurgitis, ictibus suis suffocatus interiit.18 Tunc iuvene praecedente, columnae usque ad beatum templum delatae sunt.19 Quoties etiam ad beatum sepulcrum oleum fuisset positum, referunt illud vidisse adauctum.20 Sanctus vero Perpetuus episcopus, merito Beati discipulus praeconandus, ampullam cum oleo ad sanctum tumulum detulit, ut eum [Id est, id; Ed., eam] virtus iusti infusa sanctificaret.21 Et eraso a marmore, quo sancta membra teguntur, pulvere, ac liquori permixto, ex quo in tantum oleum redundavit, ut vestimentum sacerdotis nectareo effragrans odore, oleagina unda perfunderetur.22 Multique ex hoc infirmi experiere salutem.23 Sed et procellae ab agris hoc liquore purificatis saepe prohibitae sunt.24 Cum autem ad templum sanctum quidam devotus fide plenus accessisset, et gratiam Sancti sitiens, cogitaret quid de beata aede raperet ad salutem, prope sepulcrum accedens, aedituum supplicat, ut sibi parumper benedictae cerae largiretur e tumulo.25 Quam accipiens laetus abscessit; et agro, cui frugem severat, confisus imposuit.26 Adveniens autem tempestas saevissima, quae viciniam in annis praecedentibus saepe vastaverat, ab hac est prohibita benedictione, nec ibidem ultra, uti consueverat, nocuit.27 Magnifica vero atque desiderabili paschali festivitate adveniente, populus ad Beati cellulam, in qua commoratus saepe frequentaverat cum angelis, devotus advenit.28 Et singula loca allambens osculis, vel irrigans lacrymis, in qua vir beatus ante sederat, aut oraverat, sive ubi cibum sumpserat, vel corpori quietem post multos labores indulserat, classe navium praeparata, amnem transire parat, ut beatum sepulcrum adeat, et cum fletu veniam deprecans, coram Confessore se prosternat.29 Navigantibus autem illis, tentatoris impulsu commoto vento, classis in profundo demergitur, et sexus uterque ab amne diripitur.30 Cumque inter procellas fluctuum rotarentur, et spes omnis evadendi deperisset, una omnium vox in clamore profertur, dicens: Miserator Martine, eripe a praesenti interitu famulos famulasque tuas! His dictis, ecce afflatus aurae placidus artus submersorum subvehens ab undis illaesos, omnes littori, quod desiderabant, unda famulante, restituit: nec ullus deperiit; sed cuncti salvati, paschalia festa summa cum exsultatione perfuncti sunt.31 Non enim defuit illa virtus, quae Iordanem scindens, populum sub aquarum molibus margine arente traduxit, cum de fundo fluvii duodecim lapides ablatos signa apostolica gestientes Iosue littori cui advenerat consecravit; vel illa quae Petrum pereuntem pia amplectens dextera, ne periret, eripuit; vel quae nautam submersurum, Martini Dominum invocantem , de profundo pelagi ad littus quod optabat elicuit.32 Quidam pro benedictione aliquid de sancta aede assumere flagitans, aliquid [Ed., parum] cerae de sepulcro Sancti accepit, et infra penetralia, domus tanquam thesaurum coelestem reposuit.33 Factum est autem, ut invidia tentatoris immissum incendium domus voraci flamma circumureretur, et sparsum per aridas tabulas cuncta vastaret.34 Interea clamor ad coelum tollitur, et beati Martini auxilium imploratur.35 Meminit ille etiam cerae particulae a Sancti templo delatae.36 Quae reperta, et igni iniecta, protinus cunctum restinxit incendium, novoque miraculo cera, quae ignem alere erat solita, violentiam ignis vi sanctitatis oppressit.37 Haec Paulinus in sexto operis sui libro versu conscripsit, accepto a sancto Perpetuo episcopo de his indiculo.38 Verum cum ad eum huius indiculi charta venisset, nepos eius gravi tenebatur incommodo.39 At ille confisus in virtute Sancti: Si tibi, inquit, placet, beate Martine, ut aliquid in tua laude conscribam, appareat super hunc infirmum.40 Impositaque charta pectori eius, extemplo recedente febre sanatus est, qui erat aegrotus.41 Sed et Fortunatus presbyter omne opus Vitae eius in quatuor libris versu conscripsit.42 His nos exemplis illecti, etsi imperiti, tentabimus tamen aliqua de virtutibus sancti et beatissimi Martini, quae post eius obitum actae sunt, quantum invenire possumus, memoriae replicare: quia hoc erit scribendi studium, quod in illo Severi aut Paulini opere non invenitur insertum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.65 bnf2204.73
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, PRIMUM. Quod Severus Vitam sancti Martini conscripsit. <<< >>> III. De ordinatione et transitu beati Martini.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV. > 20. > XLVIII [Al. XLII]. > VI. > 12. > 6. > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik