monumenta.ch > Gregorius Turonensis > SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS EPISTOLA IN QUATUOR LIBROS DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI.
>>> Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, PRIMUM. Quod Severus Vitam sancti Martini conscripsit.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS EPISTOLA IN QUATUOR LIBROS DE VIRTUTIBUS SANCTI MARTINI EPISCOPI.
1 993-994 Dominis sanctis, et in Christi amore dulcissimis fratribus ac filiis Ecclesiae Turonicae mihi a Deo commissae, Gregorius peccator.2 Miracula illa quae Dominus Deus noster per beatum Martinum antistitem suum in corpore positum operari dignatus est, quotidie ad corroborandam fidem credentium confirmare dignatur. Ille nunc exornans [Al., exornat] virtutibus eius tumulum, qui in eo operatus est cum esset in mundo; et ille praebet per eum beneficia Christianis, qui misit tunc praesulem gentibus perituris.3 Nemo ergo de anteactis virtutibus dubitet, cum praesentium signorum cernit munera dispensari, cum videt claudos erigi, caecos illuminari, daemones effugari, et alia quaeque morborum genera ipso medicante curari.4 Ego vero fidem ingerens libri illius qui de eius Vita ab anterioribus est scriptus, praesentes virtutes, quantum [Al., de quanto] ad memoriam recolo, memoriae in posterum, Domino iubente, mandabo.5 Quod non praesumerem, nisi bis et tertio admonitus fuissem per visum.6 Tamen omnipotentem Deum testem invoco, quia vidi quadam vice per somnium media die in 995-996 basilica domni Martini debiles multos, ac diversis morbis oppressos sanari, et videbam eos, spectante matre mea, quae ait mihi: Quare segnis es ad haec scribenda quae prospicis? Cui aio: Non te latet, quod sim inscius litterarum, et tam admirandas virtutes stultus et idiota non audeam promulgare? Utinam Severus, aut Paulinus viverent, aut certe Fortunatus adesset, qui ista describerent.7 Nam ego ad haec iners notam incurro, si haec adnotare tentavero.8 Et ait mihi: Et nescis quia nobiscum propter intelligentiam populorum si quis loquitur, sicut tu loqui potens es, eo habetur magis praeclarum? Itaque ne dubites, et haec agere non desistas: quia crimen tibi erit si ea tacueris.9 Ego autem haec agere cupiens, duplicis taedii affligor cruciatione, moeroris pariter et terroris.10 Moeroris, cur tantae virtutes, quae sub antecessoribus nostris factae sunt, non sunt scriptae; terroris, ut aggrediar opus egregium rusticanus.11 Sed spe divinae pietatis illectus, aggrediar quod monetur. Potest enim, ut credo, per meae linguae sterilitatem [Al., officium] proferre ista qui ex arida cote [Al., petra] in eremo producens aquas, populi sitientis exstinxit ardorem; aut certe constabit eum rursum os asinae reserare, si labia mea aperiens, per me indoctum [Ed., indignum] ista dignetur expandere.12 Sed quid timeo rusticitatem meam, cum Dominus Redemptor et Deus noster, ad destruendam mundanae sapientiae vanitatem, non oratores, sed piscatores; nec philosophos, sed rusticos praeelegit? Confido ergo orantibus vobis, quia etsi non potest paginam sermo incultus ornare, faciet eam tamen gloriosus Antistes praeclaris virtutibus elucere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.199 bnf2204.211
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik