monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 112
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CXI [Al., CVIII]. De negotiatore qui eleemosynam non fecit. <<<    

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CXII [ Al., CIX]. De alio qui vinum adulteravit.

1 Quid etiam et alii contigerit, qui per adulteria multiplicare terrena studuit lucra, non sileam.2 Quidam apud Lugdunensem urbem vix ita laborans, ut unum triantem posset habere, accensus auri exsecrabilis sacra fame, voluit per eum sacculi ora replere, iuxta illum Prudentii nostri versiculum: Auri namque fames parto conquiritur auro.
3 Igitur de hoc triante vinum comparat, admixtisque aquis, iterum per argenteos venumdans, duplat pecuniam.4 Hoc iterum atque iterum agit, et tam diu turpis lucri sectator est factus, usquequo centum solidos de hoc triante lucraretur.5 Sed iudicium Dei confutavit lucra diaboli.6 Congerens enim avarus negotiator aurum in sacculum, possessurus pecuniam unius horae momento, alterius negotiatoris nundinas adit.7 Extractoque triante quasi aliquid negotiaturus, colloqui cum socio coepit; erat autem sacculus ex pelle Phoenicia, sicut his manu gestare mos est.8 Et ecce subito adveniens milvus rapit eum pedibus, atque decerpere tentat, putans a colore partem aliquam carnis esse.9 Sed cum nihil pinguedinis sentiret in eo, evolans super alveum Araris, de quo hic aquas hauriens vino miscuerat, laxatum sacculum deiecit in flumen.10 At ille apprehensis capillis, elidens se ad terram, spargensque pulverem super caput suum, aiebat: Vae mihi qui iudicio Dei oppressus perdidi pecuniam quae inique fuerat aggregata, nam ex uno triante centum erexi solidos.11 Nunc perditis centum solidis, unus mihi tantum remansit trians.12 Vae mihi, sicut feci sic recepi: et qui e nihilo eos habui, ad nihilum rediisse conspicio.13 Talis pecunia, diabole, tua est, per tale lucrum deducis tibi obedientes in tartarum.14 Tale enim commercium et in praesenti damni notam ingerit, et in futuro diversarum poenarum genera parit.15 Absistite ab his, quaeso, qui haec legitis, absistite et nolite talibus participes esse.16 Sint lucra vestra divinae maiestatis gratia: sint exercitia vestra, Scripturae sanctae doctrina.17 Fiat congregatio vestra in marsupiis pauperum, quae aeternae gehennae flagrans restinguat incendium; et hoc ipsum a Domini est misericordia poscendum, non propria virtute quaerendum, qui nobis praestare dignetur illorum intercessione sancta, quorum hic liber sacra prodit miracula, ut non solum de terrenis divitiis, sed etiam de talentis verbi sui bonam facientes rationem, multiplicationis mercede recepta, audire mereamur ab ipso: Euge! serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).
Gregorius Turonensis HOME

bav865.218 bbb199.137v bnf1712.199 bnf2204.210

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik