monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 111
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CX [Al. CVII]. De sancto Paulino episcopo Nolano. <<< >>> CXII [ Al., CIX]. De alio qui vinum adulteravit.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CXI [Al., CVIII]. De negotiatore qui eleemosynam non fecit.
1 Sic et quodam loco in portu maris gestum fuisse multorum confirmat relatio.2 Quidam pauper et senex, marsupiis oneratus, venit ad littus maris; et accedens ad portum petere eleemosynam a naucleris coepit, atque illi qui primus carinae erat, importunior assistebat, dicens: Da mihi aliquid.3 Tunc ille commotus ait: Absiste, quaeso, decrepite, et noli a nobis quaerere quidquam.4 Nihil enim hic aliud praeter lapides habemus.5 At ille ait: Si lapides dicis esse quae in tuis ditionibus navis haec continet, omnia vertantur in lapides.6 Et statim cunctum navis onus, quod mandi potuit, in saxum conversum est.7 Ego enim ex his et dactylos vidi, et olivas aspexi marmore duriores.8 Nam cum in lapidis duritiam conversa fuissent, nunquam tamen colorem quem habuerant perdiderunt: illis eadem forma eademque species erat.9 Dominus autem navis poenitentia motus, inquisitum senem nusquam potuit reperire: et, sicut ferunt, per multas civitates de iis quae in saxum mutata fuerant ad videndum direxit, ut scilicet exemplum esset omnibus, ne similia perpetrarent.10 Ecce quid agis, impudens avaritia: fecisti hominem pauperem, qui non porrigendo pauperi putavit se posse fieri ditiorem.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.218 bbb199.137r bnf1712.199 bnf2204.210
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik