monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 110
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CIX. De Quiteria virgine. <<<     >>> CXI [Al., CVIII]. De negotiatore qui eleemosynam non fecit.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CX [Al. CVII]. De sancto Paulino episcopo Nolano.

1 Fuit vitae venerabilis Paulinus Nolanae urbis episcopus (An. 431, 22 Iun.), ex nobili stirpe ortus, Tarasiam similem sibi sortitus est coniugem, habens divitias multas, et tam in fundorum possessione quam in praesidio domorum valde dives erat ac locuples.2 Sed cum primum aures eius Evangeliorum lectio illa penetravit, in qua Dominus adolescentem propter divitias arguit, dicens: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21); et illud: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem introire in regnum Dei (Ibid., 24); statim, venditis omnibus quae habebat, pauperibus erogavit.3 Exoneratus a cunctis cupiditatibus, Magistrum liber sequitur, per haec se putans paradisi divitiis locupletari, si videretur nihil de transitoriis possidere.4 Cui Maiestas divina tribuit, ut quod impossibile dixerat per Evangelium, hic possibiliter adimplere mereretur per actum.5 Quadam vero die venit ad eum qui stipem peteret, et ait coniugi: Vade, et da ei quod habet necessarium.6 Quae respondit: Non est nobis amplius quam unus panis.7 Cui ille: Vade, inquit, porrige eum.8 Dominus enim dabit nobis victum.9 Sed illa quasi strenua reservari cupiens, ne aliquid deesset, porrigere noluit.10 Interea advenerunt quidam dicentes, missos se a dominis suis, ut illi annonae ac vini deferrent speciem: sed per hoc se moratos, quod orta tempestas unam eis cum tritico abstulerit navem.11 Tunc vir Dei conversus ad mulierem, ait: Intellige te nunc pauperi unum panem fuisse furatam, et ideo hanc navem esse mersam.12 Perrexit ergo cum coniuge quasi pergrinaturus in aliam regionem, nihil habens praeter statum proprium.13 Post multum vero tempus, cum ab incolis regionis suae requireretur, nec posset penitus reperiri, negotiator de civitate illa ad hanc urbem advenit, in qua vir beatus coelesti Domino serviebat.14 Cumque vidisset eum, statim proiiciens se solo, et pedes sancti amplectens, ait: Hic est beatus Paulinus toto vulgatus orbe, qui multum a suis civibus quaesitus, prorsus non potuit inveniri.15 Et narrans omnes actiones eius, obstupuerunt haec audientes.16 Nec mora decedente sacerdote apud Nolanam urbem, ipse in locum episcopi subrogatur.17 Habebat autem ecclesia illa multas divitias, implevitque in eum Dominus quae per Evangelium promittere est dignatus; quia: Qui reliquerit omnia propter me, centuplum in hoc saeculo accipiet; in futuro autem vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29).18 Verum assumpto episcopatu semper se humilem proferebat, quia sciebat se apud Deum excelsum futurum, si humilitatem sectatus fuisset.19 Pecunia vero de reditibus ecclesiae, quae manus eius attingebat, confestim pauperibus erogabatur.20 Castissima enim coniux eius non discedebat ab eo.21 Erat autem vir sanctus mirae prudentiae, rhetoricis litteris eruditus.22 Quod opus eius quando ad nos pervenit, valde patefecit.23 Nam cum ad diversos tam versu quam prosa scriberet, de virtutibus beati Martini sex versu conscripsit libros: scripsit et alios versiculos in laudem eius.24 Viditque eum in corpore positum, et oculum suum ab eo illuminatum recepit.25 Qui tantum in virtute multiplicata gratiarum spiritualium charismata resplenduit, ut ante obitum suum ipsum Martinum, Ianuariumque Italicum, priusquam spiritum redderet, corporeis oculis contemplaretur.26 Prius enim ab eo de hoc mundo migraverant: et quia de huius Beati vita nihil legeramus, idcirco ea quae per relationem fidelium cognovimus, dum de eleemosynis proloqui voluimus, memoravimus.27 De transitu autem eius est apud nos magna lectio, ideo eum ex ordine prosecuti non sumus.28 Ecce quid tribuit eleemosyna, ecce quales thesauros sanctis suis qui se in pauperibus diligunt, Deus indulget.29 E contrario avaritiae malo inhiantibus quae nequiter concupiscunt aufert, iuxta illud Evangelii sancti oraculum, quia: Qui habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, quod videtur habere auferetur ab eo (Matth. XIII, 12; XXV, 29).
Gregorius Turonensis HOME

bav865.216 bbb199.136v bnf1712.198 bnf2204.209

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CIX. De Quiteria virgine. <<<     >>> CXI [Al., CVIII]. De negotiatore qui eleemosynam non fecit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 110

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik