monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 106
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CV. De sepulcro Crescentiae Parisiorum. <<< >>> CVII. De Tetrico episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CVI. De beata Radegunde Pictaviensi.
1 Beata vero Radegundis, cuius in initio libri (An. 587, 13 Aug.).2 Martyrum meminimus, post emeritos vitae labores ab hoc mundo migravit (Cap. 5): de cuius transitu accipientes nuntium, ad monasterium Pictavensis urbis accessimus, quod ipsa instituerat.3 Reperimus autem eam iacentem in feretro, cuius sancta facies ita fulgebat, ut liliorum rosarumque sperneret pulchritudinem.4 Stabat enim circa feretrum multitudo immensa sanctimonialium, ad numerum circiter ducentarum, quae per illius praedicationem conversae vitam sanctam agebant, quae, secundum saeculi dignitatem, non modo de senatoribus, verum etiam nonnullae de ipsa regali stirpe hac religionis forma florebant.5 Stabant autem plangentes atque dicentes: Cui nos orphanas mater relinquis? cui nos desolatas commendas? Reliquimus parentes, facultatesque, ac patriam, et te secutae sumus.6 Cui nos relinquis, nisi perpetuis lacrymis, et nunquam finiendo dolori? Ecce usque nunc maius nobis erat hoc monasterium, quam villarum aut civitatum spatia.7 Quae quocunque loco accedebamus, contemplantes gloriosam faciem tuam, ibi inveniebamus aurum, ibi argentum; ibi suspiciebamus florentes vineas, segetesque comantes; ibi prata diversorum florum varietate vernantia.8 A te carpebamus violas; tu nobis eras rosa rutilans et lilium candens: tua nobis verba quasi sol resplendebant, et quasi luna tenebris conscientiae nostrae lucidam veritatis lampadem accendebant.9 Nunc autem contenebrata est nobis omnis terra, angustatum est spatium huius loci, dum tuam faciem non meremur aspicere.10 Heu nos derelictas a sancta matre! felicesque illas quae te superstite ab hoc saeculo migraverunt! Et scimus quidem te choris sanctarum virginum et Dei paradiso esse coniunctam: sed cum ex hoc consolamur, illud nobis est lamentabile, quod te corporeis oculis intueri non possumus.11 Haec et alia inter lamenta dicentibus, cum a lacrymis temperare non valeremus, conversus ad abbatissam, aio: Sinite parumper ab his fletibus, et ea potius quae sunt necessaria pertractate.12 Ecce frater noster Maroveus huius urbis episcopus non est coram, eo quod illum causa visendarum paroeciarum elongaverit.13 Nunc autem habete consilium, ne sanctum corpusculum iniuriam patiatur et gratia quam Deus beatis artubus praestitit auferatur, dum tempus sepulturae differtur: accelerate debitas exsequias, ut sepulcro cum honore reddatur.14 Ad haec abbatissa respondit: Et quid faciemus, si episcopus urbis non advenerit, quia locus ille quo sepeliri debet, non est sacerdotali benedictione sacratus? Tunc cives et reliqui viri honorati, qui ad exsequias beatae reginae convenerant, imperant parvitati meae, dicentes: Praesume de charitate fratris tui, et benedic altare illud.15 Confidimus enim de eius benevolentia, quod molestum non ferat si feceris, sed magis gratiam referat.16 Praesume, precamur, ut caro sancta sepulturae reddatur.17 Et sic ab illis iniunctus altare in cellula ipsa sacravi.18 Verum ubi sanctum corpus moventes, psallendo deducere coepimus, mox energumeni declamantes, et sanctam Dei confitentes, torqueri se ab ea fatebantur.19 Transeuntibus autem nobis sub muro, iterum caterva virginum per fenestras turrium et ipsa quoque muri propugnacula, voces proferre ac lamentari desuper coepit, ita ut inter sonos fletuum atque collisiones palmarum, nullus posset a lacrymis temperare; sed et ipsi quoque clerici, quorum erat psallendi officium, vix inter singultus et lacrymas antiphonam poterant explicare.20 Dehinc accedimus ad sepulcrum.21 Nam providentia abbatissae capsam ligneam fecerat, in qua corpus aromatibus conditum incluserat, et ob hoc fossa sepulturae spatiosior erat: ita ut, ablatis duorum sepulcrorum singulis spondis, ac de latere iuncta capsa cum sanctis artubus locaretur.22 Tunc facta oratione discessimus, reservantes episcopo loci ut ab eo celebrata missa, tegeretur operculo.23 Redeuntes vero ad monasterium, ducebat nos abbatissa cum virginibus per loca singula, in qua Sancta aut legere consueverat, aut orare, lugens ac dicens: Ecce ingredimur in cellulam, et matrem amissam non reperimus.24 Ecce spatium in quo flectens genua cum lacrymis Dei omnipotentis misericordiam precabatur, et a nobis non videtur.25 Ecce librum in quo legebat, et vox spiritali sale condita non verberat aures nostras.26 Ecce fusa, in queis per longa ieiunia et profluas lacrymas nectere solita, et almi sanctitate digiti non cernuntur.27 Haec illis dicentibus, renovantur lacrymae, suspiria proferuntur, et ipsa quoque viscera ab affectu plorantium resolvuntur in fletum.28 Tantusque moeror pectus meum obsederat, ut a lacrymis non desisterem, nisi scirem beatam Radegundem ablatam monasterio corpore, non virtute; et assumptam a mundo, collocatam in coelo.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.213 bbb199.135v bnf1712.197 bnf2204.208
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CV. De sepulcro Crescentiae Parisiorum. <<< >>> CVII. De Tetrico episcopo.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 106
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik