monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 105
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CIV. De Pelagia Lemovicina. <<<     >>> CVI. De beata Radegunde Pictaviensi.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CV. De sepulcro Crescentiae Parisiorum.

1 Tumulus erat in vico Parisiorum haud procul a loco in quo senior, ut aiunt, ecclesia nuncupatur, nullo opertus tegmine; ibique in lapide habebatur scriptum: HIC REQUIESCIT CRESCENTIA SACRATA DEO PUELLA. Sed nulla aetas recolere poterat quale ei fuerat meritum, vel quid egisset in saeculo.2 Nuper autem a quodam clerico hoc epitaphium legitur.3 Instigante vero fide, suspecti sunt habiti homines, quod aliquid cum divina maiestate Virgo potuerit obtinere.4 Dum vero in hac suspicione penderent, quidam, quem ardor tertianae febris cum gravi tremore vexabat, erasi a tumulo parum pulveris haurit, moxque, sedato tremore, convaluit.5 Vulgatumque verbum plerumque profuit multis in hac infirmitate detentis.6 Succedente deinde tempore, monetarius urbis graviter aegrotare coepit, cui in visione puella apparuit, dicens: Vade, ait, quantocius, et tumulum Crescentiae virginis tege.7 Erit tibi hoc adiutorium, ne a morbo quo captus es diutius fatigeris.8 At ille confisus calces inquirit, oratorium desuper construit, protinusque ab infirmitate laxatur. Sed ut virtus [Pith., tumulus] Virginis in maioribus efferretur honoribus, cuidam ex urbe dens indoluerat, ita ut, intumescente maxilla, vix vel tenuis cibi parumper capere posset.9 Pergit fide plenus ad tumulum, factaque hastula una de parte acuta, ut in humanis usibus ad purgandos dentes fieri solet, super sepulcrum puellae ponit.10 Statimque ut exinde dentem qui dolebat attigit, omnis dolor obstupuit.11 Ex hoc autem accepto experimento, quos hic dolor vexat, huius Virginis, ut expetunt praesidia, mox sanantur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.212 bbb199.135v bnf1712.197 bnf2204.207

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik