monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 104
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CIII. De Iuniano Lemovicorum recluso. <<<     >>> CV. De sepulcro Crescentiae Parisiorum.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CIV. De Pelagia Lemovicina.

1 Pelagia vero genitrix beati Aredii abbatis (An. 570, 26 Aug.), cuius supra meminimus, valde religiosa.2 cum urgeretur febribus et esset in transitu, petiit filium, dicens: Quaeso, fili dulcissime, ne me ante diem quartum sepeliatis, ut venientes famuli famulaeve omnes videant corpusculum meum, nec ullus frustretur ab exsequiis meis de his quos studiosissime enutrivi.3 Et haec dicens, emisit spiritum.4 Abluta iuxta morem, collocatur in feretro, atque in ecclesiam deportatur.5 Quarto vero die, priusquam sepeliretur, tantus odor suavitatis effragravit a corpore, ut omnes admirarentur.6 De nocte vero globus ignis magnus apparuit, qui ab Oriente consurgens; ac per coeli circulum currens, super ecclesiam stetit, in qua corpus defunctae iacebat.7 Ex hoc enim ita cunctam aedem subitus splendor obtexit, ut putarent se diem medium contemplari.8 Et statim energumeni multi exclamaverunt, dicentes quod Martinus venit ad transitum Pelagiae.9 Succedente vero Dominica die postquam sepulta est, posuerunt cereum ad caput eius, dicentes: Parum nobis est cerae, et iam nox prolixior habetur, cum ad matutinum consurgimus tunc accendatur cereus iste.10 Et, clauso ostio, abierunt.11 Expleto autem somno, ingressi basilicam, invenerunt cereum ardentem, quem exstinctum reliquerant.12 Sed et sanitates infirmorum saepius aguntur ad huius religiosae sepulcrum.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.211 bbb199.135r bnf1712.195 bnf2204.207

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik