monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 103
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CII. De Felice Biturigum episcopo. <<<     >>> CIV. De Pelagia Lemovicina.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CIII. De Iuniano Lemovicorum recluso.

1 Fuit et Iunianus reclusus infra Lemovicinae urbis territorium (An, 530, 16 Nov.), qui vivens multa populis ostendit miracula; sed et nunc ad sepulcrum eius saepe morbi curantur.2 Nam vidi multos, quos dinumerare putavi longum, qui caecis oculis ibidem evecti lumen receperunt, paralyticique directi sunt.3 Testisque est ipse populus hodieque, qui cum sanitatem recipiunt, statim se tributarios loco illi faciunt, ac, recurrente circulo anni, pro redditae sanitatis gratia tributa dissolvunt.4 Ex quibus plurimi sunt qui ad basilicam sancti Martini nostri antistitis pertinere videntur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.211 bbb199.135r bnf1712.195 bnf2204.207