monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 102
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CI. De Eparcho Equolesinensi recluso. <<<     >>> CIII. De Iuniano Lemovicorum recluso.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CII. De Felice Biturigum episcopo.

1 Post transitum autem Felicis Biturigi episcopi (An. 575, 1 Ian.), cum ad eius tumulum quod marmore exsculptum Pario super terram erat positum, caecus quidam lumen oculorum, fugatis tenebris, recepisset: cognosvissetque plebs amicum Dei, quem in corpore positum, obsistentibus mundanis caliginibus, cognoscere ad plenum non meruit, coepit in orationum assiduitate eius limina penetrare.2 Sed quoniam, ut diximus, sarcophagus marmoreus viliori lapide obtectus erat, sagacitas civium, et praesertim episcopi, meliori sarcophagum opertorio texit, id est ex marmore Heracleo.3 Amoto ergo viliore lapide, post annum fere duodecimum, invenerunt corpus beati Confessoris ita illaesum, ut nulla dissolutio in corpore, nulla putredo reperiretur in veste: sed ita erant cuncta integra, ac si, ut ita dixerim, ea hora tumulo putarentur ingesta.4 Sed nec ibi quidem misericordia Domini defuit, ut lapis repulsus non remaneret inglorius.5 Ferunt enim quod multi, eraso potoque ex eo pulveris modico, tam a quartanis quam tertianis sive quotidianis febribus celeriter liberantur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.210 bbb199.135r bnf1712.195 bnf2204.207

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik