monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 101
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, C. De Cypriano Petragorico abbate. <<< >>> CII. De Felice Biturigum episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT CI. De Eparcho Equolesinensi recluso.
1 Sed et ad Eparchi Equolesinensis urbis reclusi sepulcrum saepius infirmi sanantur (Anno 581, 1 Iul.).2 Nam et frigoriticorum febres et alia incommoda eius meritis restinguuntur.3 Caecus vero de Petrocorico territorio, ut se sepulturae illius proiecit, fusa oratione, lumen recipere meruit.4 Comes autem antedictae urbis Equolesinensis, fure invento ac suppliciis dedito, patibulo condemnari praecepit.5 At ille cum duceretur ad mortem, invocare huius sancti nomen coepit; et adductus ad stipitem, fusa oratione super terra, patibulo appensus relictus est.6 Quod cum monachi praesensissent, simul proiecti ad tumulum Sancti, orare coeperunt, dicentes: O sancte Confessor, si tibi vita superstes esset in saeculo, eruere potueras hunc pauperem de manu mortis, sicut plerumque tali supplicio addictos liberasti; sed nunc non diffidimus de tua oratione, ut quod vivens fecisti in saeculo, possis renovare sublimatus in coelo.7 Et data nocte misit abbas usque ad furcam.8 Accedente autem monacho, statim disruptis ligaminibus terrae delapsus est; et sic sustentatus a monacho, vivens adducitur ad monasterium, haustoque parumper vino convaluit, vitaque a iudice obtenta, liber abscessit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.210 bbb199.135r bnf1712.195 bnf2204.206
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik