monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 99
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XCVIII. De eremita, cui caldaria lignea fuit. <<< >>> C. De Cypriano Petragorico abbate.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XCIX. De Avito confessore Aurelianensi.
1 Avitus abbas Carnoteni pagi, quem Pertensem vocant, saepius imminere dissolutionem sui corporis Spiritu sancto revelante praedixit (An. 530, 17 Iun.).2 Qui recedens a corpore, honorifice apud Aurelianensem urbem humatus est: super quem fideles Christiani ecclesiam construxerunt.3 Post cuius obitum, cum anniversarius assumptionis eius dies cum summo coleretur honore, unus e civibus, aliis ad missarum spectanda solemnia euntibus, accepto rastro, vineam pastinare direxit; increpatusque a multis, cur huic festivitati deesset, redire noluit, dicens: Et hic quem colitis operarius fuit.4 Verum ubi ingressus vineam primo ictu terram aperuit, protinus, retorta cervice, facies eius ad tergum conversa est.5 Tunc tremens, spectantibus populis, cum fletu magno basilicam Sancti ingreditur.6 Post paucos vero dies, orans in eodem loco assidue, directa cervice, convaluit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.209 bbb199.134v bnf1712.195 bnf2204.206
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik