monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 98
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XCVII. De Hospitio confessore. <<<     >>> XCIX. De Avito confessore Aurelianensi.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XCVIII. De eremita, cui caldaria lignea fuit.

1 Ecce quales quantasque suis congregat divitias mundi paupertas, ut eis non solum quae voluerint Redemptor, qui cuncta ex nihilo condidit tribuat, verum etiam ipsa eis elementa iubeat famulari.2 Nam recolo me audisse ante hos annos exstitisse quemdam in eremo regionis cuiusdam, ad quem requirendum cum frater e proximo prompta devotione venisset, exceptus est ab eo plena animi charitate.3 Tunc ingressi parvulum quodammodo tugurium, oratione facta, resederunt.4 Conferentesque plurima de verbo Dei, surgit senex a sellula [Ed., cellula]: ingreditur hortulum, olera decerpit ad cibum.5 Accensoque foco, ponit caldariam ligneam super ignem impletam aqua cum oleribus, urgensque ignem ita vehementer fervere coegit, ut putaretur aenea esse.6 Hoc autem videns vir qui advenerat, stupore commotus, interrogat quid hoc esset.7 Respondit senex: Multis iam in hac eremo annis inhabito, sed semper in hac caldaria cibos, Domino iubente, ad reficiendum fragile corpusculum praeparavi.8 Coctisque cibis, redditis Deo debitis hymnis, ambo ex huius vasculi ministerio sunt refecti.9 Haec olim audivi.10 Nam nuper vidi abbatem, qui eum Ingenuum [Colb. a, Ingenium] nominabat, asserens eum intra Augustodunensem terminum commoratum fuisse, et saepius in hoc vasculo vel olus vel crumelum coctum cum illo sumpsisse.11 Confirmabat autem cum iuramento vidisse se caldariam flammis superpositam validissime fervere, et ita semper fundum eius humidum exstitisse, ut putaretur iugiter ab aliquo humectari.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.208 bbb199.134v bnf1712.194 bnf2204.206

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik