1 Fuit in regione Nicensi Hospitius magnus Dei famulus (An. 581, 21 Maii), qui multis virtutibus praeditus, ab hoc mundo migravit.2 Cumque sepeliretur, quidam iuxta ipsum sepulcrum manum ponens parumper pulveris clevavit, quod in linteo involvens rudi secum sustulit.3 Progressusque postridie navem quae Massiliam ire parabat, offendit in littore: sed hic Lirinense monasterium expetere cupiebat.4 Viri igitur quorum erat navis, Iudaica erant a stirpe progeniti.5 Qua existente causa, noluit vir indicare naucleris quae ferebat.6 Denique postquam progressi contra Lirinense monasterium devenerunt, navis in medio pelagi restitit, flantibusque ventis nulla movetur in parte.7 Stupentibus vero Iudaeis quid hoc esset, homo ille veritatem aperuit, dicens: Reliquias beati Hospitii mecum habeo, et nunc Lirinum adire desidero, quod vobis indicare metui.8 Nunc autem scio quia eius virtute retinetur navis vestra: nec hinc moveri prorsus poterit, nisi consensum illuc praebeatis quo ego ire disposui.9 Quod audientes viri, stupore permoti, mutatis velis flante vento secundo, viro in insula Lirinensi deposito, quo voluerunt libere abierunt.