monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 96
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XCV. De Medardo Noviomensi [Al., Suessionensi] episcopo. <<< >>> XCVII. De Hospitio confessore.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XCVI. De Albino Andecavorum episcopo.
1 Albinus autem confessor (An. 550, 1 Mart.), cuius nuper Vitae liber a Fortunato est conscriptus presbytero, obtinet et ipse impertiente merito suum ostendi miracula ad sepulcrum.2 Aderat igitur dies solemnitatis, in quo paralyticus membris omnibus debilis, evectus plaustro, ante vitream absidae qua sancta concluduntur membra sedebat, datusque sopori vidit virum ad se venientem, et dicentem sibi: Quousque dormitas, et sanus fieri non desideras? Qui ait.3 Utinam merear sanus fieri.4 Dixitque ei vir: Cum signum ad cursum horae tertiae audieris insonare, surge continuo, et ingredere basilicam ad quam venisti.5 Futurum est enim ut ipsa hora beatus Martinus cum Albino contribule ingrediatur basilicam, ut, oratione facta, ad eius solemnitatem Turonis accedere debeat.6 Si enim eo momento adpraesens fueris, sanus efficieris.7 Nec moratus ille, commoto signo, accedit ad tumulum Sancti.8 Cumque Davidici carminis laudationem clerici canere coepissent, odor suavitatis in basilica Sancti advenit, et hic directis pedibus incolumis est erectus.9 Quod non a paucis, sed a plerisque visum regio testatur alumna.10 Sic et apud Croviensem vicum mulier a nativitate caeca, invocans nomen Sancti, ipsa die illuminata est.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.207 bbb199.134r bnf1712.194 bnf2204.205
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik