monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XCIV. De Nicetio ipsius urbis episcopo. <<< >>> XCVI. De Albino Andecavorum episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XCV. De Medardo Noviomensi [Al., Suessionensi] episcopo.
1 Medardus vero gloriosus confessor iuxta urbem Suessionis quiescit (Circ. an. 560, 8 Iun.).2 Ad cuius sepulcrum saepe compedes miserorum confractos aspeximus.3 Post scriptum de mirabilibus eius librum, mulier manu debilis devote expetiit beati praesidia Sacerdotis: denique cum reliquis vigilias fide integra celebrat, confisa ab eius virtute manus humore ligatas posse dissolvi, qui infelicium catenas potentia virtutis eximeret.4 Factum est autem dum missae celebrarentur, resolutis nervorum arentibus ligaturis, gratias Confessori referens, atque ad sanctum altare accedens, gratiam benedictionis accepit incolumis.5 Et quia priusquam templum aedificaretur, erat super sepulcrum Sancti cellula minutis contexta virgultis, et dedicato templo haec fuit amota, dignum est ut de ipsius ligni tenuitate magnum aliquid proferamus.6 Nam saepius de eo hastulae factae parumper acutae dolori dentium remedia contulerunt.7 Haec audiens Charimeris, qui nunc referendarius Childeberti regis habetur, dum de hoc dolore laboraret, basilicam Sancti expetiit, ut sumpturus ex ligno a virtute Sancti medicinam mereretur accipere; sed veniens ostium reperit obseratum.8 Confisus ergo quia virtus Beati ubique sit praesens, extracto cultro hastulam excutit ab ostio.9 Statimque ut dentes attigit, noxius dolor abscessit.10 Habetur apud nos et baculus eius, de quo plerumque infirmi medicamina sunt experti.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.206 bbb199.133v bnf1712.193 bnf2204.205
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik