monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 94
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XCIII. De Maximino Treverorum episcopo. <<< >>> XCV. De Medardo Noviomensi [Al., Suessionensi] episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XCIV. De Nicetio ipsius urbis episcopo.
1 Nicetius autem, ut supra diximus, ipsius urbis episcopus, eleemosynae, charitatis sanctitatisque totius refulsit merito, dum in corpore commoratus est (Circ. an. 566, 5 Dec.).2 Hic a saeculo migrans, ad basilicam sancti Maximini praedecessoris sui sepultus est.3 Ad cuius nunc tumulum vinctorum catenae franguntur, energiam incursionis diabolicae patientes extrusis daemonibus liberantur, caecorum oculi plerumque remotis tenebris lumine infunduntur.4 Iam de periuris quid dicam? Si quis enim ibi falsum iuramentum proferre ausus fuerit, illico divina ultione corrigitur: nec quisquam haec vel loqui audet, si, conscientia torquente, reum se esse cognoverit, quod ibi sacramentum praesumat exsolvere.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.206 bbb199.133v bnf1712.193 bnf2204.205