monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 93
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XCII. De sepulcro beati Lusoris. <<<     >>> XCIV. De Nicetio ipsius urbis episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XCIII. De Maximino Treverorum episcopo.

1 Est et apud urbem Trevericam suburbano sanctus Maximinus, magnus cum Domino populi illius advocatus, ad cuius tumulum saepe cernuntur miracula gloriosa (An. 349, 29 Maii).2 Tempore enim Theodoberti regis Arboastes quidam presbyter cum Franco quodam intendebat, rege praesente.3 At dum haec agerentur, rex loca sancta urbis, quae sub urbis illius vicis habentur, causa visitabat orationis.4 Cum autem videret rex prosecutionem presbyteri esse callidam, conversus ad eum: Si vera sunt, inquit, quae prosequeris, hoc super tumulum Maximini antistitis sacramento confirma.5 Audeo, ait, haec, presbyter, quae praecipis adimplere.6 Et statim ponens manus super sanctum sepulcrum, dixit: Huius sancti virtute opprimar, si aliquid falsi loquor de his quae prosecutione mea contra hunc Francum insisto.7 Fremente autem barbaro, et quasi contra Sanctum Dei furibundo, egressi sunt de basilica: cumque per viam pariter pergerent, subito delapsus presbyter solo pessumdedit, et mortuus est.8 Laudavitque deinceps barbarus virtutem Sancti, cui prius detraxerat.9 Sicque archidiaconus urbis ipsius, cum a Nicetio episcopo pro adulterii crimine pulsaretur, sacramento se ad huius sancti sepulcrum purificari expetiit: ingressusque primum cryptae limen, restitit quasi stupens; dehinc descendens per gradus ad aliud ostium venit; cumque ad tertium accedere vellet, protinus febre correptus, gressum amplius figere non audens, crimen quo imputabatur, in discrimine mortis positus, est confessus, deprecans populum ut pro se vel sancti Antistitis, vel episcopi sui suffragia flagitaret.10 Sed statim ut confessus fuit, ab impulsu febris erutus, sui antistitis est in charitate receptus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.205 bbb199.133v bnf1712.193 bnf2204.204

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik