monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 88
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXXVII. De Ioanne abbate. <<< >>> LXXXIX. De Marcello Parisiorum episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXVIII. De Sequano abbate.
1 Magnae autem virtutis fuit et ille Sequanus Lingonici abbas territorii, qui vivens saepe homines a vinculo diabolici nexus absolvit, et post obitum ad sepulcrum suum ergastulari catena revinctos liberos meritis suis abire permisit (An. 580, 19 Sept.).2 Denique Guntchramnus rex cornu, cuius voce vel molossos colligere, vel illa corneorum arboreorum armenta effugare consueverat, furto ablatum perdidit: quae res multos in vincula coniecit, nonnullos facultate privavit.3 Ex quibus tres viri memorati Confessoris monumentum petierunt: quo rex comperto, iussit eos catenis atque compedibus necti.4 Factumque est ita.5 Media nocte vero lux in basilica humana luce clarior oritur: dissiliunt ferrearum pedestrium repagula, catenarumque disruptis baccis vincti laxantur.6 Quo audito, rex exterritus velocius eos liberi arbitrii potestate donavit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.203 bbb199.133r bnf1712.192 bnf2204.203
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik