monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 87
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXXVI. De Desiderato eiusdem territorii recluso. <<< >>> LXXXVIII. De Sequano abbate.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXVII. De Ioanne abbate.
1 Fuit in Tornodorensi pago in parochia Lingonicensi vir sanctitate praecipuus Ioannes abbas, iuxta sui nominis etymologiam divina gratia praeventus (An. 539, 28 Ian.) Denique fertur quia cum monasterium aedificare vellet, quod Reomatis nuncupatur, et fratres nimiam aquae penuriam paterentur, reperit puteum immani profunditate altum, ubi pessimus serpens basiliscus habitabat.2 Hic itaque divina invocatione perempto serpente, ac mundato puteo, puteum potabilem fratribus reddidit: de qua aqua et nos cum Lugdunum pergeremus a fratribus illius monasterii benigne suscepti, causa miraculi hausimus, cuius etiam haustu plurimi frigoritici curantur.3 Fertur et de praefato viro tale miraculum.4 Quidam fratricida, pro enormitate criminis ferreis circulis alligatus, praeceptum habuit ut septem annis loca sanctorum peragrando circuiret.5 Hic cum Romam venisset, revelatione divina comperit non aliter se posse absolvi, nisi ad sancti corporis reliquias Ioannis Reomaensis abbatis perveniret.6 Hic ergo passim lustrando loca, tandem devenit ad basilicam, ubi haud longe a monasterio sacratissimum corpus eius locatum est: ibique orationibus ac vigiliis incubans, vinculis omnibus absolutus est.7 Vixit vir hic iustus et vir religiosus, sicut legislator Moyses, centum viginti annis, cuius nec oculus caligavit, nec dens motus est: fuit autem institutor viri memorabilis (Forsan, sancti Sequani, cap. seq.), de quo in suo loco narrabimus.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.203 bnf1712.192 bnf2204.203
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik