monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 86
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXXV. De Silvestro Cabillonensi episcopo. <<< >>> LXXXVII. De Ioanne abbate.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXVI. De Desiderato eiusdem territorii recluso.
1 In hac urbe fuit et Desideratus presbyter, quem ego apud monasterium Gurthonense vidi (An. 570, 30 April.), virum sanctitate magnificum, qui saepius frigoriticis, dolore dentium laborantibus aliisque morbis, orando finem imposuit.2 Nam usque quoque reclusus erat, hoc est non egrediebatur e cellula: sed qui voluisset videbat eum in cellula.3 Hic, ut diximus, eximiis illustratus virtutibus emicuit saeculo.4 Quod audiens benedictus Agricola episcopus, misit archidiaconum suum, ut beatum urbis coemeterio deferret: sed resistentibus monachis, quod iussus fuerat non implevit.5 Posthaec, aedificato xenodochio leprosorum sacerdos suburbano, in eius basilicam collectis abbatibus et omni clero, beatum corpus transtulit, et in basilica superius memorata summo studio sepelivit: qui se nunc vivere cum Christo magnis virtutibus manifestat.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.202 bnf1712.192 bnf2204.203
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik