monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 85
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXXIV. De Valerio episcopo. <<< >>> LXXXVI. De Desiderato eiusdem territorii recluso.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXV. De Silvestro Cabillonensi episcopo.
1 Beatissimus vero Silvester Cabillonensem rexit Ecclesiam (An. 514, 20 Nov.), qui, quadraginta duobus annis sacerdotio ministrato, plenus dierum atque virtutum migravit ad Dominum.2 Habuit autem lectulum funibus subtilibus innexum: sub quo cum semel atque iterum infirmi, sive quartanarii, sive variis febribus oppressi subderentur, statim, virtute divinitus indita, sanabantur.3 Idcirco hic lectulus in ecclesiae sacrarium deportatus, simili virtute nitescit.4 Multi enim, sicut oculis propriis inspexi, abscissis de funibus illis particulis, in longinquum deferebant, ipsisque super infirmos locatis, sanitatis adesse beneficium contuebantur.5 Nam mater mea ab hoc decisa particula, ut puellae a frigoribus febricitanti collo dependi fecit, morbo extemplo depresso, puellam sanam aspexit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.202 bnf1712.189 bnf2204.203
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik