monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 84
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXXIII. De Maximo Regiensi episcopo. <<<     >>> LXXXV. De Silvestro Cabillonensi episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXIV. De Valerio episcopo.

1 Valerius beatus confessor, Consoranensium primus episcopus (An . . . . . 5 Iul.), hoc se revelavit modo.2 Nam oratorium super se constructum prius habuit; sed per incuriam ruens, oblivioni datum est quo in loco quiesceret; hoc tantum ab incolis ferebatur, quod fuisset ante sanctum altare sepultus.3 Adveniens autem Theodorus episcopus (An. 550), oratorio ipso in maiori spatio ampliato, magnam effecit basilicam: deinde sanctum venerabilis viri corpus inquirens, reperit duo sepulcra, sed nesciebat quis esset sacerdotis illius e duobus.4 Tunc, convocato clero, vigilias tota celebrat nocte, deprecans ut sibi beatus Confessor quo in loco iaceret exponeret, implevitque duas ampullas vino, et posuit super unum quodque tumulum, dicens: In quo falerna fuerint ampliata, ipsam manifestum sit esse Valerii antistitis sepulturam.5 Data vero luce egressus de basilica, et ostiis sigillis munitis, dedit membra sopori.6 Surgens autem ad horam tertiam, venit ad sanctam basilicam, reseratis ostiis, cum clero et populo: reperit ampullam unam parumper vini habentem; alteram vero in tantum ore patulo exundare, ut totum beati Pontificis ablueret monumentum.7 Per hoc itaque cognovit sacerdos quis esset Valerii episcopi tumulus.8 Sed evidentius adhuc scire cupiens, detegit monumentum, amotoque opertorio, reperit venerabile corpus valde integrum, de quo non caesaries decidua, non barba fuerat diminuta, neque aliquid in cute corruptum aspiciebatur aut tetrum: sed erant omnia illaesa, ac si nuper fuissent recondita, tantusque odor suavitatis fragrabat e tumulo, ut non dubitaretur ibi quiescere Dei amicum.9 Lauri etiam folia sub se habebat strata, de quibus assumens Episcopus, multis infirmis praebuit medicinam.10 De vestimentis igitur eius reliquias sumpsit: rursumque operto tumulo venerandum deinceps Antistitem honoravit, multaque miracula de his pignoribus cernens in posterum.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.201 bnf1712.189 bnf2204.202

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik