monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 83
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXXII. De Eusitio recluso. <<< >>> LXXXIV. De Valerio episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXIII. De Maximo Regiensi episcopo.
1 Maximus Regiensis episcopus atque confessor (An. 460, 27 Nov.), saepius se incolis in multis virtutibus manifestat; ad cuius sepulcrum non solum caeci illuminantur, sed etiam et alia morborum genera eius virtutibus depelluntur.2 Nuper autem quae gesta cognovi referam.3 Puerulus erat quasi annorum trium, adhuc ad matris dependens ubera.4 Hic a febre correptus, dum genitricis manibus baiulatur, taliter est addictus, ut nec papillam, nec alium cibum sumere posset.5 Interea dum per triduum graviter agens, amatorum baiularetur in ulnis, ait quidam ex famulis: Utinam ad sepulcrum beati Maximi hic parvulus deferretur.6 Confidimus enim de eius meritis, quod possit eum sanitati pristinae restaurare.7 Qui dum defertur inter amatorum manus, spiritum anhelus emisit: quod cernentes parentes eius, flentes ac clamantes, proiecerunt eum ante sepulcrum beati Maximi confessoris, clausisque ostiis reliquerunt corpus exanime.8 Nocte vero in lamentatione deducta, cum redditus terrae dies alius illuxisset, reseratis aedis sacratae ostiis, infantulum erectum per cancellos sepulcri trahentem se, atque ambulare conantem aspiciunt.9 Nondum enim ei erat aetas perfecta, ut recte posset incedere.10 Quod admirantes parentes gavisi sunt: suscepitque eum mater moesta cum gaudio, ac domui restituit sanum.11 Ipsum autem puerum iam adultum vidi, qui nobis haec retulit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.200 bnf1712.189 bnf2204.202
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik