monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 82
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXXI. De Mariano recluso. <<< >>> LXXXIII. De Maximo Regiensi episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXII. De Eusitio recluso.
1 Fuit in hoc territorio et Eusitius vir virtutum (An. 532, 27 Nov.), qui, tanquam eremita, inter spinarum condensitatem ab hominum se familiaritate removerat, qui aurum vel divitias mundi huius tanquam stercora exhorrebat.2 Ad hunc cum diversi propter diversas infirmitates irruerent, plerumque ei infantes quibus fauces intumuerant deferebantur: quos ille tactu blandissimo pertractans, aiebat, quasi spiritali ioco delectans: Merito, inquit, haec gula doloribus quatitur, quae inglutire non sinit.3 Sed in Trinitatis nomine signum crucis imponens, infirmas fauces a doloribus et tumoribus liberabat.4 Quartanariis vero tam praesens beneficium erat, ut aquam tantum benedictam ad bibendum tribuens, continuo eos redderet sanitati.5 Habebant clerici eius duo vasa apum: cumque unus ex vicinis eius quartani typi vexaretur ardore, ad eum veniens solitam ab eodem accipiens medicinam, sanus est redditus; et redire domum cupiens, vasa illa eminus cernit in arbore.6 Inflammante protinus cupiditate, quae radix omnium malorum esse describitur, cogitat ea furtim auferre.7 Inventoque simili sibi satellite, nocte arborem illam petit.8 Cumque in eam ascendisset, ut socio porrigens vasa deponeret, ecce ab alia parte senex advenit.9 Quo viso ille qui ad terram erat, fugam petiit, nec socio quid caveret exposuit.10 Senex vero sub arbore stetit, et vas unum quod fur porrexit, mutuo accepit: cumque et alterum vellet auferre, ait Sacerdos: Sufficiat nunc, fili, istud; alterum vero ei qui ipsum laboravit reserva.11 Qua ille voce perterritus, se deorsum iactat.12 At ille apprehensum eum ad cellulam deducens, ait: Cur, inquit, fili, diabolo praecedente tu sequeris? Nonne hesterno die ad me veniens, benedictionem Domini accepisti? Si, inquit, ex melle delectabaris, a me petiisses, et ego sine ullo improperio et tuo impedimento, ut tibi fuerat copia, tribuissem.13 Tunc et aliis multis verbis arguens eum, favum ei mellis largitus est, et illaesum abire permisit, dicens: Cave ne ultra repetas, quia furtum Satanae pecunia est.14 Ad hunc ergo senem Childebertus in Hispaniam abiens, venit (An. 531); cumque ei quinquaginta aureos obtulisset, ait senex: Quid mihi ista profers? illis qui ea pauperibus largiantur attribue, mihi autem haec necessaria non sunt.15 Sufficit mihi, ut pro meis peccatis Dominum merear deprecari.16 Et adiecit: Vade et victoriam obtinebis, et quod volueris ages.17 Tunc rex aurum pauperibus erogans, vovit ut si eum Dominus cum sua gratia de itinere illo reduceret, in honore Dei basilicam in eo loco aedificaret, in qua senis membra quiescerent.18 Quod postea adimplevit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.198 bnf1712.188 bnf2204.202
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik