monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 81
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXX. De sancto Ursino Biturigum episcopo. <<<     >>> LXXXII. De Eusitio recluso.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXXI. De Mariano recluso.

1 Fuit autem in ipso termino Marianus quidam eremita (An. 513, 19 Aug.), cui non erat alter cibus nisi poma agrestia: et si ei aliquoties a quibusdam mel delatum fuisset, aut si ipse reperire potuisset in silvis, hoc ei erat cibus.2 Qui cum plerumque visitaretur a plurimis, quodam tempore a quaerentibus non poterat inveniri.3 Investigantes denique eum viri qui venerant, deprehenso vestigio, invenerunt locum in quo flexo genu aquam hausit a fluvio; et exinde progressi reperiunt eum sub una arbore malo iacentem mortuum.4 Unde celebre ferebatur in populo eum elisum ex arbore spiritum exhalasse; sed evidenter non est cognitum, quoniam a nullo refertur visum.5 Tunc viri qui advenerant, elevantes, attulerunt ad vicum Evaunensem: quem ablutum dignisque indutum vestibus sepelierunt in ecclesia, festa obitus eius per singulos celebrantes annos: ad quae convenientes populi, crebro ab infirmitatibus sanabantur.6 Quidam autem de vicinis annonas diu infectas aqua ac germine producto conflatas, facto igne, super vimina contexta torrere parat ad pocula facienda.7 Accedens autem unus vicinorum eius, ait: Quid tu, o homo, hoc detineris in opere? An ignoras quod solemnitas est beati Mariani? Qui cum furore respondit: Putasne, o tu qui haec loqueris, quod homo elisus ex arbore propter compendia gulae, angelorum sit relatus consortio, ut sanctus debeat adorari? Melius est enim opus necessarium in domo exercere, quam talem sanctum excolere.8 Quod ille audiens discessit, et cum reliquis ad basilicam sancti abiit, relicto domi vicino in opere laborante.9 Nec mora, flante vento, apprehenditur domus, incendio exuritur omnis, nec quidquam de substantia restat hominis.10 Exinde elevati globi flammarum super hospitiola aliorum quae circumlocata erant, transilientes, huius hominis aream, sepes, tuguriola vel porcorum vel animalium, reliquaque quae ad eum pertinebant, flamma perussit; nec quidquam remansit huic misero, quod non fuisset igni succensum.11 Quod si evenisse quis fortuito putat, admiretur quod nulli vicinorum circummanentium nocuit.12 Quid nunc agis, o cruda rusticitas, quae semper in Deum et eius amicos murmuras, ut tibi exinde damnum acquiras? Alterius igitur hominis malitia furis boves abstulerat, qui, apprehenso vestigio, et inter infusos aqua viarum tramites ac profundas luti voragines perdito, ad Sancti recurrit sepulcrum, fusaque oratione, dum de basilica fuisset egressus, advertit hominem per aggerem publicum venientem, qui boves illos ante se cum cabalio ex itinere lassum prosequens adducebat.13 Turbatus enim fuerat a via, et quasi amens factus in illam partem de qua egressus fuerat, mente turbata, redibat.14 Cognoscitque vir ille boves quos perdiderat: hos recipiens, hominem absque calumnia redire permisit, quia cognovit hoc sibi per virtutem sancti Mariani praestitum, cum in illa hora reperit perditum, qua eius adivit plenus fide sepulcrum: quae postquam gesta sunt, diligentiore cura Confessorem Dei plebs coepit excolere Bituriga.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.197 bnf1712.187 bnf2204.201

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik