monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 80
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXIX. De Remigio Rhemensium episcopo. <<< >>> LXXXI. De Mariano recluso.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXX. De sancto Ursino Biturigum episcopo.
1 Bituriga vero urbs primum a sancto Ursino, qui a discipulis apostolorum episcopus ordinatus in Gallias destinatus est, verbum salutis accepit, atque ecclesiam Biturigensem primum instituit rexitque, qui migrans a saeculo, in campo inter reliqua sepulcra populorum sepulturae locatus est (Saec. II, 9 Nov. aut 29 Dec.).2 Non enim adhuc populus ille intelligebat sacerdotes Domini venerari, eisque reverentiam debitam exhibere.3 Unde factum est ut, increscente terra, plantata desuper vinea, omnem memoriam de primo urbis sacerdote convelleret, et usque ad tempus illud quo Probianus episcopus urbis eius est subrogatus, nullus de eo sermo haberetur.4 Fuit autem quidam, Augustus nomine, de domo Desiderati quondam episcopi, cuius manus ac pedes ita contraxerant, ut non aliter nisi de geniculis atque cubitis sustentaretur, si alicubi processurus vellet incedere.5 Is, inspirante Deo, de eleemosynis devotorum apud Brivas vicum in honore sancti ac beatissimi Martini antistitis oratorium aedificavit: cuius cum in ipsum reliquias detulisset, statim directis membris sanus effectus est.6 Deinde collectis secum paucis monachis, sub regula monasterii degens, semper orationi vacabat.7 Unde factum est ut in sequenti accersitus ab episcopo, abbas ordinaretur in basilica sancti Symphoriani, quam memoratus pontifex fabricaverat ante conspectum muri Biturigi.8 Nec tamen monachos quos prius congregaverat relinquens, sed instituens eis praepositum, ipse utrasque cellulas gubernabat.9 Denique cum apud hanc basilicam moraretur, apparuit ei sanctus Ursinus per visum noctis, dicens: Defossa humo, inquire corpusculum meum (An. 560).10 Ego enim sum Ursinus huius urbis primus episcopus.11 Qui ait: Quo ibo, aut ubi quaeram sepulcrum tuum, cum ignorem locum ubi sis positus? At ille, apprehensam eius manum, duxit ad locum, et ait: Sub harum vitium radicibus corpus meum habetur.12 Expergefactus abbas narravit haec sacerdoti suo; sed ille parvipendens quae a presbytero dicebantur, nullum inquirendi studium posuit.13 Interea beatus Germanus Parisiacae urbis episcopus adfuit, susceptusque ab episcopo, post coenam domus ecclesiasticae cum se sopori dedisset, apparuit utrique per visum, episcopo simul scilicet et abbati, duxitque eos ad locum sepulcri, deprecans ut auferrent eum a loco illo.14 Expergefacti simul ad vigilias conveniunt in ipsam sancti Symphoriani basilicam; explicitisque officiis matutinis, refert episcopus abbati quae viderat, confessusque est et ipse vidisse similiter.15 Igitur insequenti nocte accedentes illuc cum uno tantum clerico, qui cereum ferret, venerunt ad indicatum locum, eumque fodientes usque in profundum, sepulcrum reperiunt: quo detecto, amotoque opertorio, viderunt sanctum corpus tanquam dormientis hominis, nulla putredine resolutum.16 Quod admirantes, et iterum opertorium componentes, indicarunt episcopo, data die, quae viderant.17 Tunc ille convocatis abbatibus et clero, cum honore atque psallentio levaverunt beatum sepulcrum: et quia vectes illi quibus ferebatur valde longi erant, cum venissent ad porticum, non poterant deflecti in ingressu eius, ut ad ostium aedis sine labore accederent.18 Tunc beatus Germanus, elevata voce, ait: Sancte Dei sacerdos, si voluntas tua est in hanc basilicam ingredi, sentiamus levamen adiutorii tui.19 Et statim, amisso pondere, ita in summa levitate factus est sarcophagus, ut, relictis vectibus, pauci manibus ferrent quem usque ad locum illum multi detulerant.20 Et sic, celebratis missis, gaudente populo, iuxta altare sepelitur, multis se deinceps virtutibus manifestans.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.195 bnf1712.187 bnf2204.200
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik