monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 79
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXVIII. De episcopo super cuius pectus agnus apparuit. <<< >>> LXXX. De sancto Ursino Biturigum episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXIX. De Remigio Rhemensium episcopo.
1 Remigius vero Rhemensis urbis episcopus (An. 533, 13 Ian.), qui, ut ferunt, septuaginta aut eo amplius in episcopatu annos explevit, et oratione sua defunctae cadaver puellae obtinuit suscitari, plerumque infirmis sanitatum gratiam porrigit, et in pervasores saepissime ultor exsistit.2 Erat autem haud procul a basilica campus tellure fecundus, tales enim incolae olcas vocant, et hic datus basilicae sanctae fuerat: quem unus ex civibus pervadit, despiciens hominem qui eum loco sancto contulerat.3 Qui cum ab episcopo ac loci abbate crebro conventus fuisset, ut quae iniuste pervaserat, redderet; parvipendens verba quae audiebat, pertinaci direpta defensabat intentione.4 Denique causa exstitit et non devotio, ut Rhemensem urbem adiret: properat ad Sancti basilicam.5 Arguitur iterum ab abbate pro invasione campi, sed nihil dignum ratione respondet.6 Explicitisque negotiis, ascenso equo, ad domum redire disponit: sed obstat nisui eius sacerdotis iniuria.7 Nam sauciatus a sanguine, diruit in terram: obligatur lingua quae locuta fuerat campum tolli; clauduntur oculi qui concupierant, manus contrahuntur quae apprehenderant.8 Tunc balbutiens, et vix sermonem explicare potens, ait: Deferte me ad basilicam Sancti, et quantumcunque super me auri est, ad sepulcrum eius proiicite.9 Peccavi enim auferendo res eius.10 Aspiciens autem dator campi hunc cum muneribus venientem, ait: Ne accipias, quaeso, Sancte Dei, munera eius quae nunquam accipere consuevisti; ne sis, deprecor, adiutor eius qui, inflammante concupiscentia, rerum tuarum nequam possessor exsistit.11 Nec distulit Sanctus audire vocem pauperis sui.12 Nam homo ille, licet dedisset munera, rediens tamen domum, emisit spiritum, recepitque Ecclesia res suas.13 Sed nec illud sileri placuit quod illo gestum est tempore cum lues inguinaria populum primae Germaniae devastaret (An. 546).14 Cum autem omnes terrerentur huius cladis auditu, concurrit Rhemensium populus ad Sancti sepulcrum, congruum huius causae flagitare remedium.15 Accensis cereis lychnisque non paucis, hymnis psalmisque coelestibus per totam excubat noctem.16 Mane autem facto quid adhuc precatui desit in tractatu rimatur; reperiunt etenim, revelante Deo, qualiter oratione praemissa, adhuc maiori propugnaculo urbis propugnacula munirentur.17 Assumpta igitur palla de Beati sepulcro, componunt in modum feretri; accensisque super cruces cereis, atque ceroferalibus, dant voces in canticis, circumeunt urbem cum vicis.18 Nec praetereunt ullum hospitium, quod non hac circuitione concludant.19 Quid plura? non post multos dies fines huius civitatis lues aggreditur memorata.20 Verumtamen usque ad eum locum accedens, quo Beati pignus accessit, ac si constitutum cerneret terminum, intro ingredi non modo non est ausa, sed etiam quae in principio pervaserat, huius virtutis repulsu reliquit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.193 bnf1712.186 bnf2204.199
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik