monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 77
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXVI. De Simplicio episcopo. <<<     >>> LXXVIII. De episcopo super cuius pectus agnus apparuit.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXVII. De simulacro Berecynthiae.

1 Ferunt etiam in hac urbe simulacrum fuisse Berecynthiae, sicut sancti martyris Symphoriani passionis declarat historia.2 Hanc cum in carpento pro salvatione agrorum ac vinearum suarum misero gentilitatis more deferrent, adfuit supradictus Simplicius episcopus, haud procul aspiciens cantantes atque saltantes ante hoc simulacrum: gemitumque pro stultitia plebis ad Deum emittens, ait: Illumina, quaeso, Domine, oculos huius populi, ut cognoscat quia simulacrum Berecynthiae nihil est.3 Et facto signo crucis contra, protinus simulacrum in terram ruit: ac defixa solo animalia quae plaustrum quo hoc vehebatur trahebant, moveri non poterant.4 Stupet vulgus innumerum, et deam laesam omnis caterva conclamat: immolantur victimae; animalia verberantur, sed moveri non possunt.5 Tunc quadringenti de illa stulta multitudine viri coniuncti simul aiunt ad invicem: Si virtus est ulla deitatis, erigatur sponte, iubeatque boves qui telluri sunt stabiliti procedere.6 Certe si moveri nequit, manifestum est nihil esse divinitatis in ea.7 Tunc accedentes, et immolantes unum de pecoribus, cum viderent deam suam nullatenus posse moveri relicto gentilitatis errore, inquisitoque antistite loci, conversi ad unitatem Ecclesiae, cognoscentes viri [Leg. veri] Dei magnitudinem sancto sunt baptismate consecrati.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.192 bnf1712.185 bnf2204.199

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik