monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 76
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXV. De Riticio episcopo. <<<     >>> LXXVII. De simulacro Berecynthiae.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXVI. De Simplicio episcopo.

1 Quo decedente, beatus Simplicius ecclesiae ipsi praeponitur (An. 364, 24 Iun.).2 Fuit autem de stirpe nobili, valde dives in opibus saeculi, nobilissimae coniugi sociatus: his fuit castissima, obtegente saeculo, vita, soli Deo cognita, mortalibus tamen ignota.3 Erant enim ambo iusti et in eleemosynarum semina ac vigiliarum tolerantiam valde promptissimi.4 Interea propter illam, ut diximus, saeculi dignitatem, Simplicius, decedente Egemonio, a populis eligitur, sed a Deo pro castitatis et sanctitatis gloria destinatur.5 Accepto quoque pontificatus ordine, beata soror, quae prius fuerat non libidine, sed castitate viro coniuncta, non passa est a stratu pontificis submoveri; sed in illa puritatis castitate, qua prius, viri castissimi torum adibat, secura de conscientia mentis sanctae, sciens se uri non posse ab incentivi ignis ardore.6 Sed saeva daemonis invidia contra sanctos Dei probrosa excitat bella, et quae instinctu suo destruere non potuit, nititur verbis subdolis infamare.7 Quid plura? In illo dominici Natalis die commoventur cives in scandalum, et ad beatam Virginem rapido cursu concurrunt, dicentes: Incredibile est mulierem viro iunctam pollui non posse, sed nec vir poterit artubus mulieris iunctus a coitu abstinere.8 Sic etenim Solomonis proverbia proferunt: Nemo, ait, tangens picem mundus poterit esse (Eccli. XIII, 1).9 Neque enim in sinu ignem quis gestiens non cremabitur.10 Ergo videmus vos uno in toro recumbere, et suspicari aliud non possumus, nisi misceamini simul.11 His commota Virgo sanctissima, aggreditur Pontificem simili castitate pollentem, replicatisque coram omni populo sermonibus quos audierat, puellam, quae tunc plenam, ut assolet, pro iniuria hiemis arulam cum carbonibus retinebat, vocat; expansoque pallio prunas ardentes suscipit, et fere horae unius spatio tenens, sacerdotem evocat, dicens: Accipe mitiorem solito ignem, nequaquam tuis velaminibus nociturum, ut ostendant in nobis hae flammae exstinctas flammas esse luxuriae.12 Suscipiente vero Pontifice, nihil nocitum est velamen eius ab igne.13 Hoc miraculo populus, qui erat tunc incredulus, credidit Deo, et inter septem dies amplius quam mille homines sacri innovatione lavacri sunt renati.14 Quos suscipiens Ecclesia, gaudens coelesti regno per hos milites copulavit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.190 bnf1712.185 bnf2204.198

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik