monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 75
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXIV. De sepulcro Cassiani episcopi. <<< >>> LXXVI. De Simplicio episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXV. De Riticio episcopo.
1 Sed quia de his aliquid proloqui iuvat, prius de sancto Riticio, quia prior obiit, sermo habendus est.2 Fuit autem nobilissimis parentibus et litterarum acumine clarus (An. 314, 19 Iul.), qui, transacta adolescentia, uxorem simili morum honestate praeclaram sortitus est cum qua spiritalis dilectionis conhibentia, non luxuria copulatur.3 Concurrunt eleemosynae, vigiliae celebrantur, et opus Dei per eos incessabiliter exercetur.4 Igitur longa post tempora mulier declinans caput ad lectulum, beati viri auribus extrema profert verba, dicens: Deprecor, piissime frater, ut post discessum meum, percurso aevi tempore, in illo quo ego collocor sepulcro ponaris, ut quos unius castitatis dilectio uno conservavit in toro, unius retineat sepulcri consortium.5 Haec effata, lacrymans spiritum emisit ad coelos.6 At Riticius episcopatum Augustodunensis urbis populo eligente sortitur: qui talem se praebuit in religione, ut morum bonitas pontificatus gratiae aequaretur, et ad diem obitus per diversos gratiarum spiritualium gradus plena perfectione consummationeque veniret.7 Quo abluto et super feretrum posito, movere ipsum non queunt officia famulantium.8 Tunc in stupore mentis defixi, audiunt a quodam sene, virum dominam coniurasse ut eos unius sepulcri amplitudo susciperet: sermone vero percurso, confestim sustollitur feretrum, allatoque eo prope sepulcrum, resumit sacerdos spiritum.9 Alloquitur sociam dicens: Recordare, dulcissima coniux, quae nobis fueras deprecata.10 Nunc suscipe exspectatum diu fratrem, et coniungere artubus impollutis, quos non luxuria polluit, sed castitas vera mundavit.11 Haec eo dicente, mirum in modum commotum sepulcrum, uno in loco ossa virginis conglobantur: beatus vero Sacerdos, receptus in pacis somno huius sepulcri tectus est opertorio.12 Huic Cassianus, cuius supra meminimus, successit.13 Post hunc Egemonius cathedram pontificatus assumpsit .
Gregorius Turonensis HOME
bav865.189 bnf1712.184 bnf2204.198
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik