monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 73
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXII. De sancto Arvatio Traiectensi episcopo. <<< >>> LXXIV. De sepulcro Cassiani episcopi.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXIII. De coemeterio Augustodunensis urbis.
1 Coemeterium apud Augustodunensem urbem Gallica lingua vocitavit, eo quod ibi fuerint multorum hominum cadavera funerata: inter quae quod sint quorumdam fidelium dignarumque Deo animarum sepulcra, frequens occulti psallentii mysterium docet; cum plerumque multis appareant, in ipso vocum praeconio reddentes omnipotenti Deo gratiarum debitam actionem.2 Nam audivi quod duo ex incolis loci, dum loca sancta orandi gratia circumire disponerent, audiunt in basilica sancti Stephani, quae huic coniungitur coemeterio, psallentium sonum: admirantesque dulcedinem moduli, appropinquant ad ostium templi, autumantes a quibusdam religiosis vigilias celebrari.3 Ingredientes autem, et orationi diutissime incumbentes, consurgunt, psallentii chorum conspiciunt; nihilque lucere per templum, nisi propria claritate cuncta prospiciunt splendere: de personis vero nullam prorsus agnoscunt.4 Denique cum essent attoniti et stupore perculsi, unus de psallentibus accedit ad eos, dicens: Exsecrabilem rem fecistis, ut nobis arcana orationum Deo reddentibus adesse praesumeretis.5 Discedite ergo, et a domibus nostris abscedite, alioquin ab hoc mundo migrabitis.6 Ex quibus unus discedens abiit; alter vero qui in loco remansit, post non multos dies a saeculo commigravit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.188 bnf1712.184 bnf2204.197
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik