monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 72
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXXI. De Metria Aquensium confessore. <<< >>> LXXIII. De coemeterio Augustodunensis urbis.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXII. De sancto Arvatio Traiectensi episcopo.
1 Arvatius vero Traiectensis episcopus, tempore Chunorum, cum ad irrumpendas prorumperent Gallias, fuisse memoratur (An. 450, 13 Maii); qui et sepultus refertur iuxta ipsum pontem aggeris publici: circa cuius sepulcrum quamvis nix defluxisset, nunquam tamen marmor quod super erat positum humectabat; et cum loca illa nimii frigoris gelu ligentur, et nix usque in trium et quatuor pedum crassitudinem terram operiat, tumulum ullatenus non attingit.2 Datur enim intelligi verum Israelitam hunc esse.3 Nam illis [Forsan, illi] inter muros aquarum aquae non sunt perniciei, sed saluti; et circa huius iusti tumulum nix decidens, non humoris causa est, sed honoris.4 Videasque in circuitu montes niveos clevari, nec tamen attingere terminum monumenti; et non miramur si terra operiatur nive, sed admiramur quod attingere ausa non est locum beati sepulcri.5 Nam plerumque devotio studiumque fidelium oratorium construebant de tabulis ligneis levigatisque: sed protinus aut rapiebantur a vento, aut sponte ruebant.6 Et credo idcirco ista fieri, donec veniret, qui dignam aedificaret fabricam in honorem Antistitis gloriosi.7 Procedente vero tempore adveniens in hanc urbem Monulfus episcopus (An. 550), templum magnum in eius honorem construxit, composuit, ornavitque in quod multo studio et veneratione translatum corpus magnis nunc virtutibus pollet.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.188 bnf1712.183 bnf2204.197
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik